« »
 
[]« Doitus » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 156b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/DOITUS
DOITUS, Canalis vel mediocris lacus, Normannis Douit vel Duit, Aqua stagnans et limpida, ubi lintea lavant et telas, macerant cannabim, etc. Charta anni 1138. apud Lobinellum tom. 2. Hist. Britan. col. 292 :
Sclusam igitur sive Doitum, quem Monachi inter Hanam et Ilienam fecerant, et in quo medietatem habebam, totum illud cum molendinis et piscaria liberum et absolutum perpetuo possidendum donavi atque concessi. Doitum quoque Scarcelli cum capello, quem jam diu possederant, concessi.
Charta ann. 1273. ex Chartulario S. Vandregisili tom. 2. pag. 1707 :
Unam pechiam terræ integram sicut se præportat in longum et latum cum gardigno, quod est juxta dictam terram Laurentii Abat-lapie... usque ad Doitum Huelot.
Alia ann. 1275. ex eodem Chartulario tom. 1. pag. 1005 :
Unam pechiam terræ sitam in parrochia de Calido-becco intra masuram Martini le Gay ex una parte et Doitum ex altera.
Chartularium S. Vincentii Cenoman. fol. 75 :
Terra quæ vocatur Oscha de grosso Doito.
Haud scio an arcessenda vox a Latino Ductus, a quo dictum sit Duit, Latino-barbare Doitus, ut a Conductus factum est Gallicum Conduit ; certe a Ductus derivata vox Doïs, quam eodem intellectu usurpavit Christianus de Troyes Poeta vetus a Borello laudatus : []
Les oreilles font voye et Dois,
Par ou vient jusqu'au cuer la voix.
Vide Ductus 2.
P. Carpentier, 1766.
Charta ann. 1098. inter Probat. Hist. Sabol. pag. 159 :
Concessi dictis fratribus stangnum de Placeio et nemus, cum terra, quæ est per duos Doitos usque ad molendinum de Placeio, sicut Doitus exit de valle des Tesneres.
Hinc Doy nostri appellarunt muliebrem canalem. Lit. remiss. ann. 1474. in Reg. 195. Chartoph. reg. ch. 1289 :
Lequel (suppliant) pour la (fille) attraire à voluptuosité... la toucha en pluseurs manieres, et à certaine fois la toucha aux secrets de son Doy ; pourquoi icelle fille s'escria à haulte voix, et à tant la laissa.
Digitus.