![[]](img/image.png)
DOLABRUM, Securis, apud Thwrocz. in Stephano Rege Hung. cap. 26. Gloss. Isidori :
Dolumen, delubrum. Legendum Dolamen, Dolabrum : vel Dolabra : ut est apud Joann. de Janua. Glossar. vet. ex Cod. reg. 7641 :
Dolabra, securis, vel ascia lapidaria.Hinc Codex MS. Consuetud. Ecclesiæ Colon. :
Villicus de Worme dabit ei duas secures et unum Dolabrum.Consuetud. Augustæ Auscicorum MSS. ann. 1301 :
Qui operatur cum Dolabro debet solvere unum denarium Morlanum quolibet die domino seu dominis quorum sunt nemora vel forestæ prædictæ.Vide Dolatoria.
P. , 1766.
Dolabrorum Magister, Faber tignarius et lapidarius. Charta ann. 1288. ex Tabul. archiep. Auxit. :
Ita videlicet quod fabri, sabaterii, textores, magistri laborum et Dolabrorum solvat quilibet eorum per annum duodecim denarios.