« 3 doma » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 158b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/DOMA3
3. DOMA, Papiæ, Tectum, vel atrium, quod non tegitur. Gloss. Græc.
Lat. :
Δῶμα,tectum. Glossar. Lat. Gall. ex Cod. reg. 7692 :
Doma, feste de maison.S. Hieronymus in Epist. ad Suniam :
Doma in Orientalibus provinciis, ipsum dicitur quod apud Latinos tectum : in Palæstina enim et Ægypto, vel ubi scripti sunt divini libri, vel interpretati sunt, non habent in tectis culmina, sed Domata, quæ Romæ vel Solaria, vel Mœniana vocant, id est, plana tecta, quæ transversis trabibus sustentantur.Ead. habet in Ezech. cap. 38. et 41. in Dan. cap. 6. et Beda in cap. 25. Prov. Idem Hieronymus in Sophon. cap. 1 :
Eos qui in Domatibus adorant militiam cœli, solem et lunam, et astra reliqua.Regula S. Pachomii ab ipso Hieronymo in Latinum versa cap. 87 :
Nec in cella, nec in Domatibus, in quibus vitandorum æstuum causa requiescunt.Computus reparationum S. Martialis Lemovic. post annum 1227. ex Archivo ejusdem Ecclesiæ :
Crux aurea, gallus et concha cum arcibus constitunt xvii. lib. Coopertura Dome de plumbo cum lignis coaptatis et tegulis novis comparatis constitit xvi. lib.Hac notione usurpatur ab Abbone lib. 1. de Bello Parisiaco vers. 205 :
Galli etiamnum Domes appellamus concameratum ædis, præsertim sacræ, fastigium, Cupola Italis, apud quos Domo Ecclesiam aliquando significat cathedralem : qua notione sumitur Dom in Translatione S. Philastrii Episcopi, Julii tom. 4. pag. 394 :Ergo bis octonis faciunt, mirabile visu,Monstra rotis ignara modi compacta triadiRoboris ingentis super argete quodque cubante,Domate sublimi cooperto.
Deinde reponant dictam capsettam plumbeam ornate fabricatam in capsono sito in sacristia de Dom circumsepta ferratis.Vide Leon. Ostiens. lib. 3. cap. 1. et 29. Odon. Cluniac. lib. 4. de Vita S. Geraldi cap. 10. Isid. lib. 15. Orig. cap. 8. Harmenopulum lib. 2. tit. 4. § 52. et tom. 5. Canisii Lect. antiq. pag. 780. et Henr. Valesium ad Eusebium lib. 4. de Vita Constantini cap. 58. Hinc Domitialem tabulatum vocat Matthæus Paris in Vitis Abbatum S. Albani, Doma ipsum interius, quod tabulis revestitur :
Antequam medium operis ad tabulatum surgeret Domitialem.
Domatus, in modum domatis opertus. Marcus in Carmine de S. Benedicto :
Mirantur scopuli fruges, et non sua poma,Pomiferisque viret silva Domata comis.