« »
 
[]« 1 domanium » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 158c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/DOMANIUM1
1. DOMANIUM, Gall. Domaine, varias habet notiones. In quibusdam Consuetudinibus, ut in Aurelianensi cap. 1. art. 84. et 97. Dominicum prædium est seu principale feudum vel manerium, unde cætera pendent, et cui fidem præstant et homagium ; alibi solum significat dominium seu jus Domini in territorium et census propter clientelam ex eo percipiendos : alias tandem quasvis possessiones ad Dominum pertinentes significat. Exempla non referam de re notissima. Illud unum hic observabo, de Domaniis Regum, quæ Lege regni dicuntur alienari non posse, scriptum esse in Fleta lib. 3. cap. 6. § 3 :
Res quidem Coronæ sunt antiqua maneria, Regis homagia, libertates, et hujusmodi : cum alienantur, tenetur Rex ea revocare, secundum provisionem omnium Regum Christianorum, apud Montem Pessollomam, anno Regis Eduardi filii Regis H. quarto habitam :
hoc est, vel anno 1275. desinente, vel anno 1276. Si huic credimus Anglico Commentatori, non tam juri regnorum, quam Regum consensui prohibitio alienationis regiorum domaniorum erit referenda. Verum quidem est, Seldenum Dissertat. in Fletam cap. 10. n. 4. pag. 140. ultimæ edit. contendere nullam fidem ei Scriptori habendam esse : sed quantivis pretii testimonium ejus esse, satis indicant Edicta plerorumque Regum alienationem prohibentia post annum 1276. Unum aut alterum hic referam. Primum est Jacobi Siciliæ Regis anno 1285. imperantis :
Circa donationes, inquit, diligenti consideratione pensantes, quam Regiæ dignitati expediat, ac si fructuosum et utile, absque fidelium nostrorum gravamine, curiæ nostræ Domania alienari aliquatenus non debere, provisionis præsentis [] edicto mandamus, et tam nos, quam hæredes et successores nostros ab ipsorum Demaniorum donatione volumus abstinere ; nam quanto ipsa Demania servabantur,ipsorum concessione prohibita,tanto proventus fisci nostri uberiores fieri poterunt, et per copiam et ubertatem ipsorum, qualibet extorsione sopita status pacificus, et conservatio nostrorum fidelium refluebit
(reflorebit). Ex ipsis Regibus nostris Philippus cognomento Pulcher, qui regni habenas suscepit anno 1285. Præceptum edidit, teste Johanne le Coq Quæst. 348. quo alienata omnia Coronæ dominia repetebat. Eum imitati sunt Philippus Longus et Carolus Pulcher ; hujus Edictum sic se habet :
Karolus Dei gratia Franciæ et Navarræ Rex Ballivio Matisconensi, vel ejus locum tenenti, salutem. Recordationis inclytæ charissimus Dominus et Germanus noster Rex Philippus, cum matura deliberatione consilii, male alienata de Domaniis dicti regni sui, sub donationis, permutationis, vel alterius tituli nomine ad hujusmodi Domania reducenda decrevit : et propterea edici fecit generaliter, ut quicumque de Domaniis ipsis quicquam tenerent, in eos, vel illos, a quibus causam haberent suos titulos exhiberent deputatis, in negotio alienatorum hujusmodi, Parisiis in Camera computorum, cum intimatione, quod dicto termino exhiberent, quod ex tunc omnia, quæ de prædictis Domaniis tenerent, ad manum regiam ponerentur, etc. Nos autem dicti Domini vestigiis inhærentes, etc. Mandamus vobis, quatenus in nominatos in titulo, qui jam litteras suas exhibuerunt, qualitercumque alienata fuerint ad manum nostram ponatis, ac de alienatorum ipsorum nobilitate, conditione et valore perquiratis : et faciatis etiam ex parte nostra publice proclamari, quod omnes qui de Domaniis ipsis quicquam tenent, qui nondum suas exhibuerunt litteras, infra festum B. Remigii, Parisiis in Camera computorum deputatis prædictis exhibeant, ut visis ipsis, fiat ulterius quod videbitur expedire, etc. Datum Vicenis 5. Aprilis ann. Dom. 1231.
Hæc Edicta post de Lauriere in Glossario juris Gall. integra repræsento, quod rara sint et parum nota.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Verum non alienationes solum, sed etiam impignerationes domanii sui prohibuerunt Reges nostri Caroli Pulcri successores, horumque ea de re sanctiones illibatæ perseveraverunt ad Carolum VIII. qui primus impignerationes introduxisse dicitur. Vide Pascherium Inquisit. lib. 6. cap. 28. pag. 556. edit. 1633. Bromptonum pag. 1046. n. 4. et Hist. Caroli VIII. probat. pag. 353.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Domanium Congeabile, Gall. Domaine congeable, in Consuetud. Britann. art. 541. illud dicitur, quod tenens dimittere debet ad voluntatem Domini locatoris, compensatis tamen a Domino atque exsolutis tenenti domanii meliorationibus seu incrementis.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Domanium Mutabile vel non mutabile, in Consuetud. Tricass. art. 186. et 187. Domaine muable vel non muable. Mutabile modo augetur, modo minuitur, ut sunt locationes prædiorum, quæ pro tempore mutantur : Immutabile vero seu non mutabile constans est et fixum, ut sunt quidam census fundo dominico annexi, v. g. certæ præstationes frumenti, siliginis, avenæ, caponum, etc. quæ quotannis Domino pendi solent.