« 3 domesticus » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 160c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/DOMESTICUS3
3. DOMESTICUS. Domesticorum in Galliæ Regum Palatiis crebra est apud Scriptores mentio. Apud
Fortunatum
in Vita S. Germani Episcopi Parisiensis cap. 61 :
Attila vir illustris ac regalis aulæ Domesticus,ut in Vita S. Arnulfi Episcopi Metensis cap. 4. idem Arnulfus, Regis Domesticus et Consiliarius, antequam Episcopalem consequeretur dignitatem, dicuntur. Gregorius Turon. lib. 6. Hist. cap. 11 :
Gundulfum ex Domestico Ducem factum de genere Senatorio Massiliam dirigit.Idem lib. 9. cap. 36 :
Cui Comitibus, Domesticis, Majoribus atque nutritiis, et omnibus, qui ad exercendum servitium Regale erant necessarii delegatis, etc.Lib. 10. cap. 15 :
Adfuit diebus istis Flavianus, nuper Domesticus.Idem de Miraculis S. Martini lib. 1. cap. 25 :
Charigisilus Referendarius Regis Chlotarii,... qui postea antedicti Regis Domesticus fuit, etc.Notgerus in Vita S. Remaculi cap. 11. de Dagoberto I :
Deinde convocavit Rex fideles suos... Episcopos, Optimates quoque suos, Grimoaldum Majorem domus, Folcoaldum et Bobonem, itemque Domesticos suos Chlodulfum et Ansigisum, etc.Fredegarius in Chronico cap. 4. et ex eo Aimoinus lib. 3. cap. 75 :
Domnolus Domesticus, et Wandalmarus Camerarius, etc.Cap. 76 :
Otto quidam filius Beronis Domestici, qui Bajolus Sigeberti ab adolescentia fuerat.Cap. 9 :
Ermenricus Domesticus. S. Audoënus in Vita S. Eligii lib. 1. cap. 14 :
Ac vellet Domesticus simul et Monetarius adhuc aurum ipsum fornacis coctione purgare, etc.Adde Vitam S. Sulpitii Pil Episcopi Bituricensis posteriorem n. 3.
◊ Domesticorum ejusmodi, quod fuerit munus et
officium in Palatio Francico, ambigunt doctiores : quanquam vox ipsa curam circa
domum seu aulam Regiam videatur satis indicare : quod et exerte testatur Fortunatus
lib. 7. Carm. 16. ubi de Condone Domestico :
Ex quibus patet, Domestici dignitatem non modo illustrem fuisse, cum Comitis dignitate longe præcelleret, sed etiam idem muneris obiisse, quod apud Orientales Cura Palatii, atque adeo aulæ Regiæ curam habuisse : quod et adstruit auctor Vitæ S. Arnulfi, Episcopi Metensis :Teudebertus enim Comitivæ præmia cessit,Auxit et obsequiis cingula digna tuis.Vidit ut egregios animos meliora mereri,Mox voluit meritos amplificare gradus.Instituit cupiens, ut deinde Domesticus esses,Crevisti subito, crevit et aula simul.Florebant pariter veneranda Palatia tecum,Plaudebat vigili Dispositore domus.
Si deinceps Episcopales gestavit infulas, ut etiam Domesticatus solicitudinem atque Primatum Palatii ac si nolens teneret.Quibus consona habet auctor Vitæ S. Licinii Episcopi :
Inde factum est, ut etiam Domesticam solicitudinem atque Primatum Palatii... teneret.Nec scio, an Servilio, cujus Epitaphium exaravit Fortunatus lib. 4. Poem. 13. hanc dignitatem obierit :
Neque tamen Domestici dignitatem eamdem fuisse cum dignitate Majoris domus recte contendit Browerus, quod ex præallatis satis colligere licet. Ægidius Parisiensis in Carolino Senescallum, Domesticum aulæ vocat, ubi de Ansello, Meldensi Episcopo :Ipse Palatinam rexit moderatius aulam,Commissæque domus crescere fecit opes.
Unde Domesticorum ejusmodi munus fuisse videtur circa familiam Regiam, ut est eorum, quos Magnos Hospitii Magistros vocamus ; qui ut cæteris Hospitii Magistris inferioribus præsunt, ita olim majores Domestici, cæteris id nominis ac tituli in aula Regia obtinentibus Proceribus, præerant. Plures enim hac simul functos dignitate in Palatio satis præallata declarant, qui supremo ac Magno Domestico suberant.Assecla regalis, Magnusque Domesticus aulæ.
◊ Ex Domesticorum porro inferiorum Palatinorum
caterva seligi solebant, qui cætera in provinciis Palatia Regia, villas Regias, et fiscos
publicos, eorumque reditus curarent : vel certe id nominis ejusmodi villicis attributum,
quod quemadmodum Majores Domestici Palatium, seu Regis aulam, curabant, ita iis cætera
Palatia regenda committerentur. Rem firmat Marculfus lib. 2. Form. 52. cujus initium hisce
verbis concipitur :
Ego in Dei nomine ille Domesticus ac si indignus gloriosissimi Domini illius Regis super villas ipsius illas, illi ex familia dominica de villa illa. Dum generaliter ad omnes Domesticos Regis ordinatio processit, etc.Ejusmodi porro Domesticis, seu villicis, præerat Domesticus alter major. Chronicon Fontanellense cap. 1 :
Edita est hæc confirmatio.... et directa Teutgislo Domestico, et Custodi saltuum villarumque Regalium.In vita Ludovici Pii ann. 795. Richardus Comes, Villarum Regiarum provisor dicitur.
◊ Domesticorum munus non tantum circa villas Regias
fuit, sed et interdum circa ipsas provincias, quas rexere. Auctor vitæ S. Arnulfi Episc.
Metensis cap. 4 :
Ita ut sex provinciæ, quas et tunc et nunc totidem agunt Domestici, sub illius administratione solius regerentur.Quæ quidem verba omnino firmant, quæ diximus, inferiores Domesticos, et villarum Regiarum villicos, Majori subfuisse Domestico. Sed et, si quid provincialibus injungendum haberent Principes, id non Episcopis duntaxat, Ducibus ac Comitibus, sed etiam Domesticis exequendum committebant. Hinc formula ista familiaris, in Histor. Franc. tom. 3. pag. 652. et alibi passim. :
N. rex omnibus Episcopis, Abbatibus, Ducibus, Comitibus, Vicariis, Domesticis, vel omnibus Missis nostris discurrentibus, etc.Vide Capitulare 5. ann. 806. cap. 19.
◊ Judiciis præterea, tum Palatinis, tum provincialibus
interfuisse testantur Marculfus lib. 1. Charta Chlodovei III. Regis, edita a viro
doctissimo Joanne Mabillonio tom. 4. Vit. SS. Ordinis S. Benedicti pag. 619. et Gregorius
Turon. lib. 9. cap. 28. Lex Ripuariorum tit. 88 :
Jubemus, ut Optimates, Majores domus, Damestici, Comites, Grafiones, Cancellarii, vel quibuslibet gradibus sublimati, in provincia Ripuaria in judicio residentes, munera ad judicium pervertendum non recipiant.Ubi diversos fuisse a Majoribus domus evidenter patet, eorumque dignitatem perillustrem : siquidem Comitibus præponuntur, ut et in Præfatione ad Legem Burgund. ipsis Majoribus domus.