« 5 domesticus » (par P. , 1766), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 161c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/DOMESTICUS5
5. DOMESTICUS, Hospitii dominus, qui hospitio excipit. Constit. Woldem. reg. Danor. ann. 1354.
apud Ludewig. tom. 12. Reliq. Mss. pag. 197 :
Item nullus, cujuscumque conditionis existens, cum aliquo clerico seu laico, sine Domestici voluntate, hospitetur ; quod si aliquis fecerit, Domesticus eum cum sua familia, si suffecerit suiAlia Erici itidem reg. ann. 1282. ibid. pag. 207 :(sibi)aut cum vicinis et nostro advocato tunc præsente, seu nostro dapifero, tanquam publicum raptorem, prosequi et impedire poterit.
Item volumus quod nullus apud clericos, claustra vel laicos hospitetur indiscrete, sed contentus sit hiis, quæ Domesticus habuerit et voluerit sibi dare, etc.Vide Domesticare 1.
Domesticus Ostiorum, ὁ Δομέστιϰος τῶν θυρῶν, Dignitas Ecclesiastica
in Ecclesia CP. apud Codinum de Offic. cap. 1. n. 43. præcipuus ex Ostiariis.
Domesticus Subdiaconorum, in VIII. Synodo act. 2. pag. 619. edit. 1618.
Domestici Fidei, Fideles, qui ex domo fidei sunt, id est, Ecclesia : οἰϰεῖοι τῆς πιστεως apud Paulum Apost. ad
Galat. 6. 10. S. Antiochum Hom. 99. Fidei Christianæ Domestici,
in Epist. Hadriani PP. apud Baron. ann. 869. n. 100. Pontius Diacon. in Vita S. Cypriani :
Quod bonum est ad omnes, non ad solos Domesticos fidei.Regula S. Benedicti cap. 53 :
OmnibusOccurrit præterea apud S. Augustinum in Psalm. 126. Arnobium in Psalmos, Paulinum Epist. 28. Sidonium lib. 6. Epist. 10. lib. 9. Epist. 8. Marculfum lib. 1. Form. 2. in Formulis Regalibus, cap. 16. Guillelm. Abbatem S. Theodorici in Vita S. Bernardi lib. 2. cap. 8. § 52. Antenorem Episcop. in Vita S. Silvini Episc. n. 1. in Vita S. Agricii Episc. Trevir. cap. 1. in Vita S. Præjecti posteriori n. 5. in Concilio Toletano XVII. cap. 8. in Regula Magistri cap. 91. tom. 6. Spicilegii Acheriani pag. 452. et alibi passim. Vide Domus fidei.(hospitibus)congruus honor exhibeatur, maxime tamen Domesticis fidei et peregrinis.
Domestici Dei, Eadem ferme notione, apud Euseb. Emisenum Homil. de S. Blandina, et S. Paulum ad Ephesios 2.
19.