![[]](img/image.png)
DOMICILIUM Juratum, Jus domicilii juramento sibi assertum. Concil. Liman. ann. 1582 :
Quoniam vero abusus quidam jam pridem inolevit, ut per Domicilia quædam jurata, quæ verbalia et commentitia plerumque sunt, infraudem Ecclesiæ... ad ordines indigni irrepant ; declarat hæc Synodus, neminem sub prætextu Domicilii esse ordinandum, nisi illud legitime... contractum fuerit.