![[]](img/image.png)
DOMINARI, Re aliqua velut propria uti et frui. Inquisit. ann. 1268. ex schedis Pr. de
Mazaugues :
Requisitus qualiter vidit dictum dominum Barralum Dominari, dixit, quia bajulus suus, nomine Guillelmi juvenis de Castillone, vendidit herbam dominæ Rixendæ de furcis.Rursum ibid. :
Dixit quod ipse fuit bajulus Castillonis pro dom. Barrallo, et Dominabatur per dictos confines pro dom. Barrallo tanquam bajulus.