« 5 dominatio » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 165b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/DOMINATIO4
5. DOMINATIO, hoc titulo honoris donati etiam Visitatores monasteriorum. Schramb,
Chronicon Mellicense pag. 422. col. 1 :
Præfatos articulos de vitæ nostræ monasticæ observantia humili et plano stylo digessimus... offerentes debita cum subjectione et condigna veneratione eosdem vestris Dominationibus prudentissimis, etc.
P. , 1766.
◊ Indiscriminatim non raro
concessus. Eo compellat cardinalem Oliverium episc. Alban. Baldus JC. in tract. de Dot. :
Cujus consummationem, si in longiorem protraxi moram, quam tuæ reverendissimæ Dominationi fuerit desiderium ; cognoscat tua reverendissima Dominatio id præter meum contigisse desiderium.Eodem quoque donantur vicarii generales archiep. Turon. in epist. iisdem inscripta ann. 1271. a Petro archid. Andegav. tom. 1. Probat. Hist. Brit. col. 1024 :
Dominationes vestras, de quibus plenam in Domino fiduciam obtinemus, requirimus, etc.
Dominationes, Angeli ex secundo sacræ Angelicæ Hierarchiæ gradu : sic appellati ex eo, quod
liberalissima fidelissimaque servitute ita gaudent et gloriantur Creatoris super se
dominatione, ut alteri nulli, præterquam ipsi subjiciantur. Ex quo fit, ut ad Deum,
quantum possunt, se adjungant, et ab omni rerum creatarum oppressione violenta remotæ
sint, et, ut ait D. Gregor. Homil. 34. in Evang. :
Quod mira potentia præmineant, pro eo, quod eis cætera ad obediendum subjecta sunt.Adde D. Bernard. lib. 5. de Consid. cap. 4. Guill. Paris. 2. P. de Un. pag. 2. cap. 127. Isidor. lib. 7. cap. 5. Sophron. in Encom. Angel. etc.