« Dominicalis » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 170b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/DOMINICALIS
DOMINICALIS. Concilium Autisiodorense can. 42 :
Ut unaquæque mulier, quando communicat, Dominicalem suum habeat.Vetus Pœnitentiale MS. sub finem :
Si mulier communicans Dominicale suum super caput suum non habuerit, usque ad alium diem Dominicum non communicet.Ex quibus patet, Dominicalem, vel Dominicale, non fuisse linteum, in quo communicaturæ mulieres Eucharistiam deponebant, quam iis non licebat nuda manu accipere, ut est in Can. 36. ejusd. Concilii, quod viris licuit. S. Augustinus Serm. 152. de Temp. :
Omnes viri, quando communicare desiderant, lavent manus, et omnes mulieres nitida exhibeant linteamina, ubi Corpus Christi accipiant.Fuit enim Dominicalis velum, quo mulieres caput in Ecclesia tegebant, cum iis non nisi velatis illius ingressus pateret, ex Lini PP. Constitutione, ut est apud Anastasium : quod ab Apostolo jam satis aperte præscriptum est, 1. Cor. 11. 5. et 6. Pœnitentiale Theodori cap. 7. et Leo PP. ad Theodoricum Episcop. :
Mulieres possunt sub nigro velamine sacrificium accipere, ut Basilius indicat.Mulieres Provinciales Domino vocant velum sericum, quo caput tegunt, aliis vulgo Coëffe. Vide Card. Bona Liturg. lib. 2. cap. 17. num. 3.