« 2 dominicum » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 171a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/DOMINICUM2
2. DOMINICUM, Sacrificium mysticum, Missa. Dominicum convivium, S. Augustino in Brevi
Collat. contra Donatist. ϰυριαϰὸν δεῖπνον. Cyprianus
lib. de Opere et Eleemos. :
Locuples et dives es, et Dominicum celebrare te credis, quæ Corbonam omnino non respicis ?Et Epist. 63. ad Cæcilium :
Nunquid ergo Dominicum post cœnam celebrare debemus ?Quibus verbis intelligit ipsum divinum Missæ sacrificium. Veterem ejusmodi loquendi morem docent Acta proconsularia SS. Martyrum Saturnini et soc. ubi sancti Martyres judicio postulati, quod sacram Synaxin contra Imperatoris præcepta egissent, sic Proconsuli responderunt :
Dominicum cum fratribus celebravi.Et iterum Sine Dominico esse non possumus. Et inferius, ex verbis Proconsulis sic interrogantis :
Si in Collecta fuisti ?Respondit :
Quasi Christianus sine Dominico esse possit, aut Dominicum sine Christianis celebrari. An nescis, Satana, in Dominico Christianum, in Christiano Dominicum constitutum ?Et post alia :
Ego devota mente celebravi Dominicum, Collectam cum fratribus feci, quia Christianus sum.Hæc ibi Felix Martyr. Saturninus autem cum rogaretur ab eodem Proconsule Anulino his verbis :
Tu Saturnine interfuisti ?Respondit Saturninus :
Christianus sum. Ait ille :
Non a te quæro hoc ; sed utrum egeris Dominicum ?Cui respondit Saturninus :
Egi Dominicum, qui Salvator est Christus.Hæc Baronius, qui putat, eo referri debere hanc verbi notationem, quæ habetur in Martyr. Rom. 25. Decemb. :
Nicomediæ Passio multorum millium Martyrum, qui cum in Christi Natali ad Dominicum convenissent, Diocletianus Imperator januas Ecclesiæ claudi jussit, etc.Vide eadem Acta apud Bolland. 11. Febr. n. 3. 6. 9. 11. 12. 17. 19. et eumdem Baron. ann. 303. num. 84.