« 1 dominus » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 173a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/DOMINUS01
1. DOMINUS, pro Deus, Κύριος, occurrit passim in
libris sacris. Unde forte Itali Domenedio, Galli nostri Damedieu dixerunt,
id est, Dominus Deus. Vide Philonem de Nominum mutat. pag. 7. 1. Edit. Sulpitius
Severus lib. 1. Hist :
Mundus a Domino constitutus est, etc.Ruffinus in Symbolo de Christo :
Et dicuntur alii Domini, concessa tamen non ingenita potestate dicuntur. Hic vero solus est unicus filius, et solus unicus Dominus, sicut et Apostolus ait : Et unus Dominus Jesus Christus, per quem omnia.Isidorus lib. 2. Different. :
Inter Deum et Dominum ita quidam diffinierunt, ut in Dei appellatione Patrem, in Domini Filium intelligant. Sacra Scriptura utrumque et Deum et Dominum affirmat : tamen hæc vocabula invicem discernuntur. Primum enim nomen naturæ est, pertinens ad amorem : Secundum potestatis, congruens ad timorem. Denique ex Dei vocabulo edisce, quid diligas ; ex Domini appellatione cognosce, quid metuas ?Vide in hanc Sententiam S. Fulgentium lib. 10. contra Fabianum Fragm. 10. apud Chiffletium, et Marium Mercatorem pag. 68. edit. Baluz.
Dominus Vobiscum, verba, quibus Sacerdos in sacris Liturgiis populum salutat, sumpta ex libro Ruth.
2. sic enim legitur Booz salutasse messores suos. Quibus verbis respondet populus, et
cum spiritu tuo. Vide Capitul. Caroli M. lib. 5. cap. 93. 159. Addit. 2. cap. 7. 9. Durandum lib. 4.
cap. 14. Binium ad Concilium Braccarense II. ann. 563. cap. 3. et Card. Bona lib. 2. Rerum
Liturgic. cap. 5.