« »
 
[]« Domistadium » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 175c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/DOMISTADIUM
DOMISTADIUM, Teutonice Huystede, quasi domus locus ; huys enim est Domus, stede, locus, statio : ut hoffstede Villa, quasi hobæ statio. Chronicon Montis S. Agnetis pag. 149 :
Totam curiam suam cum Domistadio pauperculis delegavit.
Charta anni 1269. apud Miræum tom. 1. pag. 773. col. 1 :
Partem terræ nostræ allodialis, prout sita est et adjacet Domistadiis eorum, juxta castrum nostrum apud Frigidum-montem a fine Domistadii... usque ad murum.
Charta anni 1485. ibid. pag. 786. col. 2 :
Donamus et conferimus pro Conventu in eo fundando castrum sive Domistadium in villa nostra de Wateringe cum omnibus pertinentiis et ædificiis infra fossatum extremum clausum.
Opus rarum Leodiensium apud Marten. tom. 4. Ampliss. Collect. col. 1373 :
Conclusum fuit quod... de quolibet Domistadio solveretur unus scuferus.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Domustadium. in Constitutione Ludovici Borbonii Episc. Leod. ann. 1466. in Bullario Carmel. pag. 282.
Domistatio, in Charta Henrici I. Brabant. Ducis, in Cod. Donat. Piar. Miræi pag. 321. 322 :
Concedo præfatis Regularibus Domistationes cum curtibus earum, quæ concluduntur inter plateam, etc.
Occurrit ibi pluries.