![[]](img/image.png)
DOMPNUS, pro Domnus. Necrologium MS. S. Martialis Lemovic. v. :
Id. Aug. obiit Dompnus Albertus Abbas.Vide Formulare Anglic. Thomæ Madox p. 11.
P. , 1766.
◊ Nude, apud Militares
religiosos, idem atque Commendator ; quæ nomenclatura etiamnum perseverat in
hospitali, vulgariter dicto Domerie d'Aubrac, cujus præpositus Domnus
nuncupatur. Charta ann. 1326. in Reg. 64. Chartoph. reg. ch. 479 : Religiosus et venerabilis vir frater Bernardus de Senareto Dompnus Alti Braci... Nobilis et religiosus vir dominus Bernardus Chati, miles Ordinis Beatæ Mariæ de Alto Braco Ruthenensis diocesis, ut procurator, yconomus sive syndicus dictæ domus de Alto Braco, domini Dompni et conventus ejusdem... Religiosus vir frater Johannes Caslaris, ut syndicus hospitalis de Alto Braco Ordinis S. Augustini Ruthenensis diocesis..... pro dicto hospitali ac domino Duranto permissione divina Dompno dicti hospitalis.Quoad discrimen vero inter voces Domini et Domni, consule Sirmond. ad Godefred. Vindocin. abb. Vide Dominus 4.