« »
 
[]« 2 domus » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 177a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/DOMUS2
2. DOMUS. Domus culta, Prædium domo ad commanendum colonis apta instructum : nos Ferme, vocamus. Anastasius in Zacharia PP :
Hic Domum cultam Lauretum noviter ordinavit, adjiciens et massam Fontelanam.
Ibidem :
Hic massas, quæ vocantur Antons et Formias suo studio jure B. Petri acquisivit, quas et Domos cultas statuit.
Stephanus PP. in Epist. ad Pipinum :
Omnes Domos cultas B. Petri igni combusserunt.
Domoculta unica voce. Vita Ludovici Pii Imper. ann. 815 :
Prædia omnia, quæ illi Domocultas appellant, et noviter ab eodem Apostolico instituta erant,... diripere conati sunt.
Domus Cultilis, Charta Ludovici Imper. Lotharii F. ann. 14. in Tabular. Casauriensi :
Id est, curtem unam, Domum cultilem juris nostri, quam habere vel possidere visi sumus.
Occurrit in alia Henrici I. Imp. apud Baronium ann. 1014. n. 9. et apud Ughellum tom. 3. pag. 32. 416. tom. 4. pag. 625.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Domocoltilis, Leges Ludovici II. Imper. Additam. 2. cap. 9. apud Muratorium to. 1. part. 2. pag. 160. col. 2 :
Statuimus de decimis... si est in sua proprietate, habeat, sicut in Capitulare constitutum est, ipsam decimam de suo Domo-coltile rebus in eadem Ecclesia concedimus.
P. Carpentier, 1766.
Domuicoltilis. Charta ann. 1033. apud Murator. tom. 1. Antiq. Ital. med. ævi col. 15 :
Una cum rebus, Domuicoltile, sive casis massariciis ; ... vel per ceteris locis, ubicumque esse videntur ad ipsis cortes et castris, seu capellis et casis massariciis et rebus, Domuicoltiles pertinentibus in integrum, etc.