« »
 
[]« Donatellus » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 179a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/DONATELLUS
DONATELLUS, Italis Donadello. Chron. Patav. ad ann. 1282. apud Murator. tom. 4. Antiq. Ital. med. ævi col. 1149 :
Et multi presbyteri, clerici et religiosi fuerunt occisi in Padua et Paduano districtu, quoniam tunc fuit per commune Paduæ stabilitum et scriptum in quodam parvo volumine, quod vocabatur Donatellus, quod pro homicidio commisso in persona alicujus ecclesiasticæ personæ, condemnari [] debeat homicida in uno solo denario Veneto grosso.