![[]](img/image.png)
DONATORIUS, Is cui aliquid donatur, Gall. Donataire. Diploma Henrici VI. Imper.
Collect. Ampliss. Marten. tom. 1. col. 1002 :
Et quia ab Omnipotente, cujus est terra et plenitudo ejus.... ex quo emanant omnia bona transfusa in Donatorios, secundum mensuram donationis gratiæ suæ.Et apud Rymerum tom. 5. pag. 830. col. 2 :
Et ipsos Donatorios de sic datis investiendi et seisiendi, et sic seisitos in possessione sua defendendi et tuendi.Alibi legitur Donatarius.