« »
 
[]« 1 donum » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 181a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/DONUM1
1. DONUM, Corpus Christi mysticum, quod offertur in Missæ sacrificio, Gr. ἅγιον δῶρον, seu τὰ ἅγια δῶρα. Τὸ δῶρον, ἤτοι προσφορά, apud Cyrillum Alexandrinum contra Anthropomorph. cap. 12. Hildebertus Cenoman. Carm. de Mysterio Missæ :
Interea veniens in sacra veste Sacerdos,
  Altaris dextram Dona daturus adit.
Infra :
Hinc est quod post hæc offert sacranda Minister
  Dona, dehinc populus quod sibi lege licet.
Ibidem :
.... Post hæc Dona sacranda sacrat.
Rursum :
In quo jam mortis, mitisque piusque recordans,
  Appellat triplici nomine munus idem.
Dona vocat primum, quoniam Deus has dat ut inde
  Sustentaretur lege modoque caro.
Munera sunt, quoniam Deus his donatur, et inde
  Munerat auctorem, cui dedit auctor eas.
Nam quod Sacrificii censentur nomine, monstrat
  Qua ratione prius munera dicat eas.
Vita Metrica MS. S. Mauri Abbatis :
Sumptus vivificis sacro libamine Donis.
In Liturgia S. Chrysostomi Sacerdos ait :
Ἀξίωσον προσενεχθῆναί σοι ὑπ᾽ ἐμοῦ τοῦ ἁμαρτωλοῦ ϰαὶ ἀναξίον δούλου σοῦ τὰ δῶρα ταῦτα.
Id est :
Da, ut a me peccatore et indigno servo tuo hæc Dona tibi offerantur.
Et mox, satis innuit quid muneris et δώρον vocabulo intelligatur :
Σὺ γὰρ εἶ ὁ προσφέρων ϰαὶ ὁ προσφερόμενος : [] Tu Christe idem es, qui offers, et qui offerris.
Hinc apud Græcos Patres μεταλαμϐάνειν τῶν ἁγίων δώρων est participare sacræ Cœnæ. Balsamon ad Canonem 19. Concilii Carthag. :
Δίδοται ἡ εὐχαριστία ἤγουν τὰ ἅγια δῶρα.
Concil. Calchedon. Act. 10 :
Τὰ ἅγια Δῶρα ἄνω ἐν τῷ ἐπισϰοπείῳ ἐϰοινώνησαν μετ᾽ ἀλλήλων.
Sed et Græcis δῶρα interdum dicuntur sacri panes, oblati ad divinum Sacrificium, ex quibus particula desumitur ad Corpus Domini conficiendum. Vide Cabasilam cap. 2. 3. 10. infra in Munus et Glossar. med. Græcit. voce Δῶρον.