« »
 
[]« Dormentarius » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 183a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/DORMENTARIUS
DORMENTARIUS, Qui dormitorium curabat, cujus officium Dormentaria appellabatur. Exstat etiamnum in ecclesia Remensi officium la Dormenterie dictum, cui et Dormitorii atque dormientes excitandi cura erat commissa, cujus possessor iisdem, quibus antiqui capellani, privilegiis gaudet. Stat. capit. S. Thom. Argentin. fol. 40 :
Est statutum super officio Dormentariæ, etc.
Et fol. 42 :
Quia Dormentarius quilibet pro tempore existens, est generalis servitor et pedellus ac nuncius capituli, etc.
Hujus præterea officium erat annotare absentes et sero venientes, ex iisd. stat. fol. 43. Vide Dormitorarius, Dortelarius et Dortorarius.