« »
 
[]« Dorsale » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 184b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/DORSALE
DORSALE, Pallium, sive aulæum, quod parietibus appenditur, sic dictum, quod sedenti ad dorsum appensum sit. Durandus lib. 1. Ration. cap. 3. n. 23 :
Dorsalia, sunt panni in choro pendentia a dorso Clericorum.
Adde lib. 6. cap. 81. n. 6. Cortina, quæ pendet ad dorsum, apud Monach. Sangallensem de Carolo M. lib. 1. cap. 4. Epitaphium Adalberonis Episc. Laudunensis :
Tresque dedit cappas, Dorsalia plura, tapetas.
Petrus Damian. lib. 2. Epist. 2 :
Inter has autem deliræ ambitionis insanias, quid sibi Dorsalia quærunt, quæ a suis conspici Dominis non merentur : grave quippe dispendium sui patiuntur ornatus, dum in occipitio, vel cervicibus oculi non erumpunt, etc.
Chronicon Mindense cap. 26 :
Dedit Ecclesiæ Mindensi duo Dorsalia, passiones S. Petri Apost. sanctorum Gorgonii et Dorothei continentia.
Vitæ Episc. Autissiod. cap. 50 :
Dedit Ecclesiæ pallium ingens optimum, quod vulgo Dorsale dicitur.
Marianus Scotus in Chron. ann. 1064 :
Ubi vero Episcopi sedebant, Dorsalia pallia pendebant.
Rogerus Hoved.[] ann. 954 :
Dederat eis duo Dorsalia honesta.
Tabular. Monast. S. Theofredi in Velavis :
Unum Dorsale ejusdem operis, quod totum solebat ambire ciborium.
Vide Auctar. ad Matth. Paris pag. 158. Hist. Episc. Autisiod. cap. 51. 53. pag. 452. 457. Ægidium Aureæ Vallis Monachum in Oberto Episc. Leod. cap. 19. Udalricum in Consuetud. Cluniac. lib. 1. cap. 11. Hariulfum lib. 4. cap. 7. Christianum in Chron. Mogunt. Simeonem Dunelm. Evidentias Eccles. Cantuar. pag. 2222. Chronicon Mindense Meibomii pag. 111. Chron. Montis-Sereni ann. 1184. Adamum Brem. cap. 161. Beletum de Divin. Offic. cap. 85. et 115. Rupertum de Divin. Offic. cap. 23. Chron. Upsaliense pag. 152. tom. 6. Spicilegii pag. 456. tom. 12. pag. 271. Hist. Mediani Monasterii pag. 242. Freder. Schannat Vindem. litter. pag. 38. S. Willelmi Constitut. Hirsaugi cap. 19. Itinerarium 2. Edmundi Martenii pag. 241. ubi Dorsolia pro Dorsalia librarii oscitantia perperam obrepsisse puto. In Glossis Germ. Lat. Rukkilahhan redditur Dorsale et Cortina. Vide Graff. Thesaur. Ling. Franc. tom. 2. col. 157. Adde Ecbasin vers. 575.
Dossale, Dossalis, Eadem notione, apud Matthæum Paris in Vitis Abbatum S. Albani pag. 35. 40 :
Dossale, sive tapesium
. Occurrit etiam apud Leonem Ost. lib. 3. Chron. Casin. cap. 19. (al. 20.) 32. 73. Codex MS. Irminonis Abb. Sangerman. fol. 64. col. 1. Br. 12. sect. 50 :
Hæc sunt ornamenta Domini Walcherii, quæ apud nos sunt, Dossalem 1. bancalia 11. tapecia 11. mappam 1.
Necrolog. Eccles. Parisiensis :
3. Id. Oct. obiit Adelardis Comitissa de Rupeforti, quæ dedit nobis quoddam Dossale, etc.
Tabularium Monasterii S. Andreæ Viennensis :
Unde et accipio ab ipsis, sive ab eodem sancto Maximo pallium ex auro contextum, quod vulgo dicimus Dossalem.
Dossales tapecii, in Testamento Ermengaudi Comitis Urgell. Marcæ Hisp. col. 973. Hispanis etiamnum Dosel, est
la Cortina con su cielo, que ponen à los Reyes, y despues à los Titulados, y lo mesmo es en el estado Ecclesiastico entre los Prelados
, apud Sebast. de Cobarruvias.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Dossalium. Chronicon S. Bertini apud Marten. tom. 6. Ampliss. Collect. col. 620 :
Chorum et presbyterium ampliavit, chorumque ipsum et capellas pavimento stravit, Dossalium ligneum imaginibus antiquis ac deauratis ornatum posuit.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Dossalus, Eadem significatione legitur supra in Bancale post Bancus.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Dossellus. Inventar. Eccl. Noviom. ann. 1419 :
Item unum paramentum altaris, videlicet frontellum et Dossellum de bougueranno albo et nigro.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Droselus. Charta Garsindis pro Monasterio Gellonensi ann. 1029. apud Stephanotium tom. 2. Antiquit. Occitan. MSS. pag. 485 :
Capas palleas ii. libros xvii. adolras iii. Droselos iii. barmos ii. crucem i. casulas iii. etc.
Dorsarium. Acta Episcopor. Cenomanensium pag. 324 :
Cœpit... Ecclesiam libris, palliis, cappis et Sacerdotalibus atque Leviticis indumentis et pretiosissimis ad chorum parandum Dorsariis sive scamnalibus laudabiliter cum januis ante chorum adornare.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Dorsalicum. Chronicon Episcoporum Merseburg. apud Ludewig. tom. 4. Reliq. MSS. pag. 358 :
Thuribula argentea tria, Dorsalica sericea plurima, campanas, cappas sericeas multas, etc.
[]
Doxale. Liber Anniversariorum Basilicæ Vaticanæ fol. 144. ubi de Bonifacio VIII :
Item sex Doxalia diversorum colorum, quorum tria sunt opere Cyprensi nobilissima.
Litteræ Nicolai IV. Papæ apud Rymerum tom. 2. pag. 522 :
Prosequimur autem munificentiam regiam uberibus actionibus gratiarum, super capa et Doxali altaris ac alio panno, etc.
Usus Culturæ Cenoman. :
Tapeta super formas et Doxalia extenta.
Chronicon Cavense apud Murator. tom. 7. col. 951 :
Circitoria ii. et Doxale i. dalmaticas xv. et tunicas xiii.
Vide alia notione suo loco.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Doxallum Altaris cum margaritis, pannus rubeus super altare, apud Hemereum in Augusta Viromanduorum pag. 364.
Dorsile Pallium, Eadem notione. Eckeardus Jun. de Casib. S. Galli cap. 1 :
Parat tapeto et Pallio Dorsili caminatam. Parat,
hoc loco, est Gallicum Parer, ornare. Pallium Dorsile, videtur, inquit Goldastus, fuisse tapetium retro principum ac divitum hominum sellas arcuatum et parietibus appensum. Item Eckehardus cap. 12 :
Ut in Dorsi Pallio et cortina lecti sui quæ humilia sentiens, ipse jussit deponi :
quo loco forte Dorsipallium, unicum verbum est. Vide Oxydeauratus.
Dorsuale vocat Pollio stragulum, quod animalium dorsis immittitur, in Galliænis :
Processerunt etiam altrinsecus centeni albi boves, cornibus auro jugatis, et Dorsualibus sericis discoloribus præfulgentes.
Etiamnum Dossiere Florentini lodicem appellant. Vide Ammianum lib. 19. Gloss. Gr. Lat. : Νωτοφόρος, Dossualis. Similes Glossæ Sangerm. : Dorsuarium, νωτοφόρον. Dorsuarius, νωτοφόρος. Asellus Dorsuarius, apud Varronem.
P. Carpentier, 1766.
Dorserium, Dosserium, Aulæum, quod parietibus appenditur, idem quod Dorsale ; inter altarium vero paramenta, idem quod Postaltare et Retroaltare, nostris Dossal, Dossel et Doussier. Inventar. S. Capel. Paris. ann. 1335. in Reg. J. Chartoph. reg. ch. 7 :
Item unum fronterium cum Dorserio altaris, et una alba ad ymagines brodata. Item aliud fronterium album cum Dorserio brodatum ad lilia.
Aliud ann. 1363. ex Bibl. reg. :
Item fronterium cum Dorserio antiquum pro altari revestiarii.
Aliud Gall. ibid. :
Item un frontier et Dossier anciens pour l'autel du revestiaire.
Lit. ann. 1386. in Reg. Joan. ducis Bituric. ex Cam. Comput. Paris. fol. 85. r° :
In qua quidem capella continentur peciæ quæ secuntur, videlicet Dosserium et frontale, etc.
Charta Phil. ducis Burg. ann. 1447. ex ex Tabul. Audomar. :
Sur et environ le Dossal les bailly et chatelain de Saint Omer, etc.
Reg. sign. Noster Cam. Comput. Paris. fol. 196. r° :
Si sont les choses bailliées à mons. Eude mestre de la chapele royal de Paris... Item en coffres sont parement d'autel, c'est asavoir Dossel et devantier d'or à granz ymages. Item Dossel et devantiers blancs à ymages. Frontier, Doussier,
in Invent. ann. 1403. inter Probat. tom. 3. Hist. Burg. pag. 217. col. 2. Dousselet vero et Doussier, licet ejusdem originis, diversæ tamen nonnihil notionis, pro Umbraculo nempe, quod capiti sedentis, aut prandentis vel cœnantis superponitur, vulgo Dais, occurrunt in Invent. bonor. ducis Bitur. ann. 1416. ex Cam. Comput. Paris. fol. 7. r° :
Item un Dousselet à mettre sur la teste d'un roy ou d'un duc estant à table, de veloux blanc.
Ibid. fol. v° :
Item un [] ciel ou Doussier de drap de laine, que l'empereur de Constantinoble donna à monseigneur, fait à ouvrage de Grece.
Quod aulæum retro appendat, Doussellet et Doussier appellarunt.