« 4 dos ecclesiæ » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 187a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/DOS4
4. DOS Ecclesiæ, Quod ad sarta tecta, et Clericorum in ea deservientium sustentationem ab
ædificatore confertur. Neque enim licet Episcopo Ecclesiam, aut oratorium, consecrare,
nisi Dos sufficiens Clericis in iis Deservituris ab ædificatoribus conferatur, uti
definiunt passim Concilia, Epaonense can. 25. Aurelianense IV. can. 33. Valent. III. can.
5. Braccarense III. can. 5. Nicænum II. can. 16. Toletan. III. can. 15. Tolet. IV. can.
33. Tolet. IX. can. 5. Wormatiense ann. 868. can. 2. 6. Justinianus in Nov. 67. et apud
Julianum Antecess. Const. 61. Zacharias PP. in Ep. 9. ad Pipinum cap. 15. Ordo Rom. pag.
118. edit. 1654. Diurnus Roman. cap. 5. tit. 2. et seqq. Capitula Herardi Turon. cap. 40.
Leges Alfonsi IX. Regis Castellæ 1. part. tit. 10. leg. 3. Decreta Calomani Regis Hungar.
lib. 2. § 17. etc. Adde Chronicon Montis-Sereni ann. 1146. Sammarthanos in Archiep. Turon.
in Charta ann. 936. Beslium in Episc. Pictav. pag. 40. Joffridum in Nicia pag. 161.
Meibomium ad Witikindum pag. 117. 131. Hubertum in Hist. S. Aniani Aurelian. pag. 55.
Appendicem ad Capitul. Regum Fr. n. 130. etc.
◊ Dotem porro unice Ecclesiarum baptismalium fuisse videntur
docere Acta Murensis Monasterii pag. 34 :
Istud ergo sacrum Monasterium, quod cum ab initio hic fuerit Ecclesia, ædificataque fuerit baptismalis, et quæ habuit sepulturam mortuorum, et alia omnia jura, quæ et aliæ Ecclesiæ habent, nunquam auditum est, vel dictum ab ullo Episcopo, vel ab alio Principe hoc modo hinc esse ablatum : et ideo oportet esse principalem Ecclesiam, quæ in ipso loco ædificata est, ubi prior ædificata fuerat, et quæ ipsam Dotem et omnia alia jura habet, quæ et prior habuit. Cum ergo constet, istud monasterium esse principalem Ecclesiam, penitus et miserabiliter ignoranti obscuritate errant, qui dicunt Ecclesiam S. Goaris esse in isto loco matrem Ecclesiam, quia nunquam auditum est, aliquam Dotem, vel aliud qualecunque jus illi Ecclesiæ esse concessum : sed sicut sæpe solent altaria vel Ecclesiæ ædificari ad honorem Dei in locis, qui jam matres Ecclesias habuerunt, sic et ista hic ædificata est vel ad honorem Dei, sive ut populus illuc conveniens ad servitium Dei inquietudinem Monachis non facerent.Vide Mansus Ecclesiasticus.
◊ Charta vero, quæ ad Ecclesiarum dotem exarabatur, Libellus
dotis nuncupatur in Tabulario Brivatensi ch. 442. quæ tum conficiebatur, cum
dedicabatur Ecclesia, ut ex eadem Charta constat. Adde Chartam Gorziensem, de qua mox, et
Ordericum Vitalem lib. 5. pag. 548. 549. Dotis scriptura, in Charta Herardi
Archiep. Turonensis ann. 867.
L. , 1883–1887.
◊
Terram quoque ex Dote altaris aditio, et ut sit
deinceps in possessione prefati monasterii constituo. (Diploma Ricardi II, ducis
Normann. XI, sæc. ; mus. arch. dep. p. 44.)
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Doarium, Eodem intellectu. Maghe in Chronic. Bonæ-Spei pag. 8. : Cessit Ecclesia S. Ursmari Lobiensis... Doaria quædam ibidem ad septimum manipulum terragii.Pag. 113. in Charta Hogeri Camerac. Episc. :
Altare de Carneriis, Altare de Haina... cum eorum appenditiis, decimis, Doariis et oblationibus, Ecclesiæ S. M. de Bona spe... in perpetuum assignata.Pag. 191 :
Nobisque prædictum patronatum, decimas et Doaria confirmavit.Pag. 217 :
Attribuendo decimas integras quinque bonariorum Doariis vicinorum.Occurrit ibidem pag. 234. et alibi sæpe.
Dotalitium, Eadem notione, in Charta Edgari Regis Angl. in Monastico Anglic. tom. 1. pag.
235 :
Quæcunque aliæ personæ in Dotalitium ejusdem Ecclesiæ et jus hæreditatis perseverabile indulserunt.Charta Gorziensis ann. 761 :
Dotalitium, quo Pipinus Rex dotavit Ecclesiam Gorziensem in die, qua dedicata est.Alia Roberti Burgundionis Domini Credonensis pro Ecclesia S. Laudi Andegav. :
Quæ omnia... Dominus meus in Dotalitio Ecclesiæ habenda constituit.Occurrit præterea hac notione in aliis, in Charta Lotharii Regis Franc. ann. 987. apud Michaelem Carbonellum in Chron. Hispan. fol. 8. apud Acherium in Spicilegio tom. 7. pag. 202. 203. apud Ruffium in Comitibus Provinciæ pag. 128. et Meurissium in Hist. Episcopor. Metensium pag. 164. ubi ritus, quo Ecclesiæ dotarentur belle describitur, in Charta ann. 1237. ex Archivo S. Cornelii Compend. in altera anni 1252. Hist. Mediani Monasterii pag. 319. in Chronico Farfensi Gregorii Monachi apud Murator. tom. 3. part. 2. col. 556. Charta ann. 863. inter Probat. tom. 1. Hist. Lothar. col. 308 :
Dotalitia in antiquum statutum reformamus, ut sicut fuit temporibus Theomari ejusdem loci abbatis, ita necessitatibus fratrum deservire faciat. Fondeur et Dotteur,fundator et qui ejusmodi dotem assignat, in Lit. ann. 1329. tom. 7. Ordinat. reg. Franc. pag. 695.
Dotare Ecclesiam dixit Fortunatus lib. 8. Carm. 1 :
Occurrit passim.Se putet inde Dei Dotare manentia templa.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Dotare Missas, qua singulis diebus celebrari debent, in Necrologio Eccl. Vivar. MS.les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Dotatio Ecclesiæ. Charta Episcopi Camerac. ann. 1367. in Chronico Bonæ Spei pag. 326 : Ad cujus Capellaniæ Dotationem et fundationem idem Dominus Johannes plures redditus, terras, prata et bona, etc. Templorum Dotatio,apud Ludewig. Reliq. MSS. tom. 6. pag. 202. Vide Dota et Dotale.