« »
 
[]« 1 dosinus » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 187b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/DOSINUS1
1. DOSINUS, vel Cinereus color, Saxonice assedun dictus, in Gloss. Ælfrici, id est Asininus. Saxonibus enim assa, Asinum sonat. Glossæ Isidori : Dosius, vel Dosinus, equus asinini pili. Vide [] Isidor. lib. 12. Orig. cap. 1. et Papiam in Cinereus.
P. Carpentier, 1766.
Gloss. MSS. Sangerman. : Dosinus equus dictus, quod sit colore de asino. Idem et cireneus (l. cinereus.) Sunt autem de agresti genere orti, quos equiferos dicimus, et proinde ad urbanam dignitatem transire non possunt. Bestiar. MS. cap. 44 :
Dosinus autem dictus (equus) quod sit color ejus de asino, idem et cinereus.