« »
 
[]« Dotalitium » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 188a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/DOTALITIUM
DOTALITIUM, Dos, vel dotis precium, Joanni de Janua. Definitur
Vitæ provisio mulieribus in virorum proprietatibus
data, in Speculo Saxonico lib. 1. art. 21. § 1. 2. art. 32. lib. 2. art. 21. § 3. lib. 3. art. 74. et in Wichbild. Magd. art. 57. § 1. Liftocht. ϓπόβολον, Jurisconsultis Græcis, uti multis probavit Salmasius[] lib. de Modo usurar. pag. 150. 151. Henricus Bodo in Chronico Gandersheimensi :
Quia serenissimus Rex Otto Regiam matrem illustrissimam Machtildam aliquantulum inhonorasse dicitur, privando illam Dotalitiis, etc.
Charta Lotharii Regis Fr. pro Corbiniacensi Monasterio :
Villam Corbiniacum, quam eadem Regina jure Dotalicii acceperat, atque libera hæreditate possidebat.
Charta Willelmi de Rupibus Senescalli Andegav. ann. 1197 :
Quando desponsavi Margaritam de Sabolio uxorem meam, dedi ei et concessi in Dotalitium suum, sive in donationem propter nuptias, omnes acquisitiones, etc.
Litteræ S. Ludovici ann. 1250 :
Quia vero quæsistis, quid nobis de creditoribus, qui credita sua repetunt, vel eorum uxoribus dotem, vel Dotalitium repetentibus sit tenendum, vobis taliter respondemus : Quod licet de consuetudine Gallicana aliter observetur, quia tamen terra illa regi consuevit, ut dicitur, et adhuc regitur jure scripto, volumus creditoribus et uxoribus satisfieri, qui cum eis antequam essent hæretici contraxerunt, usque ad valorem bonorum, si culpa propria non obsistat.
Willelm. Brito lib. 3. Philipp. :
Si mihi germanam reddis, nihilominus omne
Germanæ Dotalitium mihi reddere debes,
Quæ cum germana sunt data nomine dotis.
Adde Vitam SS. Bovæ et Dodæ num. 9. Litteras Johannis Dalphini Vienn. ann. 1310. in Maceriis Insulæ Barbaræ tom. 2. pag. 559. et Chartam anni 1327. apud Ludewig. tom. 5. Reliq. MSS. pag. 480. Vide Dos Ecclesiæ.
P. Carpentier, 1766.
Ita appellatur Donatio propter nuptias in Jur. canon. cap. Plerumque ex. de donat. inter vir. et uxor. et cap. Ex part. ex. de foro compet. et cap. Si autem 36. quæst. 2. Robert. in Chron. :
Willelmus rex Siciliæ fecit chartam Johannæ reginæ de Dotalitio suo.