« Dozenus » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 189c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/DOZENUS
DOZENUS, Assis Francicus, Gallis Douzain, a duodecim, quos valebat, denariis
dictus. Dozenorum duæ erant species, Albi et Nigri. Dozenus
albus duodecim constabat denariis albis seu argenti ; Niger duodecim
nigris seu ære et argento mixtis. His addi potest species eorum assium, quos
Gallice vocamus Sous-marquez, quorum recentior origo est. Extractum computi
Siardelli Massaritiæ Magistri monetarum ann. 1339. Hist. Delphin. tom. 1. pag. 95 :
Item quod fierent denarii albi curribiles pro duodecim denariis, sub forma et cunho aliorum Dozenorum qui fiebant nuper, sub minori talhia tamen, et quod essent de liga sex denariorum argenti fini, et de pondere decem solidorum Dozenorum pro qualibet marcha, sub remediis ligæ et ponderis sub quibus alii Dozeni noviter cudebantur. Item, quod fieret alia moneta alba de liga sex denariorum argenti fini, et de pondere sex solidorum pro marcha, et habeant ab una parte circulum infra quem sit unus Dalphinus, sicut in aliis Dozenis, et ab alia parte sit una crux parva, prout habent Turonenses argenti Regni Franciæ.Memorantur iterum Dozeni in Ordinatione anni 1342. tom. 2. ejusd. Hist. pag. 420. unde patet hanc monetam in regno Francico tunc temporis ignotam, frequentem fuisse in Dalphinatu.
P. , 1766.
◊ Præter Dalphinatum alibi
etiam in usu fuit ejusmodi moneta : neque enim aliam designari opinor hac voce
Douss quæ ter occurrit in Charta ann. 1340. ex Reg. 72. Chartoph. reg. ch. 207 :
Somme des parties des rentes de laditte ville de l'Escluse, dix livres, dix soulz Tournois deniers maaille et un Douss.