« »
 
[]« Drench » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 194b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/DRENCH
DRENCH, Drengus, Drengagium. In Domesdei Drench sumuntur pro hominibus domino feudali obnoxiis, seu certa vassallorum specie, tit. Cestresc. Hujus manerii aliam terram 15. homines, quos Drenches vocabant, pro 15. maneriis tenebant. Alibi :
Ad ipsum manerium pertinebant 34. Drench, et totidem maneria habebant.
Ex quibus infert Spelmannus, ejusmodi Drenches vassallos fuisse haud omnino infimæ sortis, ut qui maneria singuli possiderent : additque, in veteri Charta Drengos appellari, hosque dici tenuisse terras suas per servitium Drengagii. De eorum origine ita Schedula ab illo laudata de familia Sharneburnorum in agro Norfolciensi :
Eduinus (de Sharneburne) et quidam alii, qui ejecti fuerunt (e terris suis) abierunt ad Conquestorem, et dixerunt ei, quod nunquam ante conquestum, nec in conquestu suo, nec post, fuerunt contra ipsum Regem in consilio et auxilio, sed tenuerunt se in pace : et hoc parati sunt probare, quomodo ipse Rex vellet ordinare. Per quod idem Rex fecit inquiri per totam Angliam si ita fuit, quod quidem probatum fuit. Propter quod idem Rex præcepit, ut omnes illi, qui sic tenuerunt se in pace in forma prædicta, quod ipsi rehaberent omnes terras et dominationes suas, adeo integre et in pace, ut unquam habuerunt, vel tenuerunt ante conquestum suum : et quod ipsi in posterum vocarentur Drenges.
Ex quibus, inquit Spelmannus, notandum est, eos omnes eorumve antecessores, qui e Drengorum classe erant, vel per Drengagium tenuere, sua incoluisse patrimonia, quæ possidebant ante adventum Normannorum. Danis Drengr, Comes, satelles, proprie Vir fortis. Vide Ihre Gloss. Suio-Gothic. tom. 1. col. 349. et infra Drungus. Adel.
Threngus, Eadem notione. Epistola Monachorum Cantuariensis Ecclesiæ ad Regem Henricum II. apud Somnerum in Tract. de Gavelkynd pag. 123. 210 :
Quia vero non erant adhuc tempore Regis Willelmi Milites in Anglia, sed Threnges, præcepit Rex, ut de eis Milites fierent ad terram defendendam. Fecit autem Lanfrancus Threngos suos Milites, Monachi vero non fecerunt, sed de portione sua ducentas libratas terræ dederunt Archiepiscopo, ut per Milites suos terras eorum defenderet, et omnia negotia eorum apud Curiam Romanam suis expensis expediret ; unde adhuc in tota terra Monachorum nullus Miles est, sed in terra Archiepiscopi, etc.
Idem qui apud Germanos Dienismannus. Vide supra in hac voce.
L. Henschel, 1840–1850.
Drengnus. Chart. Henric. I. in Abbreviat. Placit. pag. 67 :
Sciatis me dedisse et concessisse Hildredo .... terram quæ fuit Gamel, filii Bern, et terram illam, quæ fuit Glassam filii Brictrici, Drengnorum meorum, etc.
L. Henschel, 1840–1850.
Drengagium. Rot. 7. pasch. ann. 6. Edward. 1. Northumb. in Abbr. Placit :
Henricus de Fenwyke tenuit villas de Fenwyke, etc... in Drengagio, et postea convenerunt inter se, et dictus Otnelle remisit servicium Drengagii, etc.
Ibid. rot. 14 :
Drengagium est certum servicium et non servicium militare.