« Dromones » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 195c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/DROMONES
DROMONES, Naves cursoriæ, expediti cursus navigia. Isidorus lib. 19. Orig. cap. 1 :
Longæ naves sunt, quas Dromones vocamus, dictæ, quod longiores sunt cæteris, etc.Ugutio :
Dromo, longa navis et velox.Ælfricus in Gloss. Saxon. :
Dromo, Æsc, vel Barð, navigium.Πλοῖα μαϰρὰ, Procopio lib. 1. Vandal. pag. 106. 1. Edit. a quo sic describuntur :
Μονήρη μέντοι, ϰαὶ ὀροφάς ὕπερθεν ἔχοντα, ὅπως οἱ ταῦτα ἐρέσσοντες πρὸς τῶν πολεμίων ὡς ἢϰιστα βάλλοιντο.Mox subdit :
Δρόμωνας ϰαλοῦσι τὰ πλοῖα ταῦτα οἱ νῦν ἂνθρωποι, πλεῖν γὰρ μετὰ τάχος δύνανται μάλιστα.A velocitate igitur cursus dicta navigia ista censet Procopius. Et certe primus Dromonum usus fuit ad cursum publicum. Nam non equis tantum vehiculisque stetit ; sed navigiis etiam hac Dromonibus, per flumina, lacus, sinus, ut res tulit, distributis, quod ex Tabula Itineraria apparet, quæ iter Verona Ravennam per Hostilias designans, Hostiliis Ravennam per Padum iter faciendum notat ; et ex Senatore, apud quem Theodoricus rex Dromonariis Hostiliensibus in hunc modum scribit lib. 2. Epist. 31. :
Et ideo Comiti sacrarum largitionum nostra præcepit auctoritas, ut in Hostiliensi loco constitui debeatis, quatenus fiscali humanitate recreati, excursus cum veredariis per alveum Padi, more solito, faciatis : ut diviso labore equis publicis debeat subveniri, quando cursus vester non atteritur, qui per vias liquidas expeditur.Ubi Dromonarii dicuntur remiges Dromonum. Præpositus Dromonariorum in ch. ann. 539. ap. Marin. in Pap. Diplom. num. 114.
P. , 1766.
◊ Quod onerarias eodem
nomine nonnulli appellarunt, hinc vocis etymon, contra receptam opinionem, a Gothico
Droma, tarde progredi, parum verisimiliter accersit Peringskiol. in vit. Theodor.
a Cochlæo pag. 563. ut monuit D. Falconet.◊ Ejusmodi erant navigia illa, quæ Leo Imper. fabricari jussit,
quibus uteretur, cum peregre proficisci et navigare necesse esset, ut cum in Palatia
suburbana, vel Asiatica, mari emenso, vellet transire. Quæ quidem βασιλιϰὰ δρομώνια appellata scribit Constantinus de Adm. Imp. cap. 61.
Cursorias vocat Sidonius lib. 1. Epist. 5. :
Ticini Cursoriam (sic navigio nomen) ascendi, qua in Eridanum brevi delatus, etc.Adde leg. 2. § 2. Cod. de Offic. Præf. Præt. (1, 27.)
◊ Dromones etiam in Pado statuit idem Senator lib. 5.
Epist. 17. et Epist. ad Childebert. quæ extat tom. 1. Hist. Franc. pag. 871. ut et in
cæteris fluviis, Theophylactus Simocatta lib. 7. Histor. Mauric. cap. 10. ubi innuit,
Dromones fuisse onerarias naves, quas ὁλϰάδας vocant
Græci :
Ὁλϰάδας παραστησὰμενος, ἅς δρόμωνας εἴωθεν ὀνομάζειν το πλῆθος.Et lib. 8. cap. 9. ὑπηρέτην ὁλϰάδα, appellat, Dromonem illum, quem Mauricius, saluti suæ fuga consulens, in portu Constantinopolitano conscendit :
Δρόμωνα δὲ ταύτην εἰώθασι τὰ πλήθει ἀποϰαλεῖν.Dromonum igitur usus etiam fuit ad onera deportanda, cui addictos potissimum Dromones testatur præterea Senator lib. 5. Epist. 16.
◊ At postmodum transiit Dromonum appellatio ad majores naves
bellicas. Radulph. Coggeshal. in Chron. MS. ann. 1191 :
Apparuit eis quædam navis permaxima, quam Dromundam vocant.Eadem fere Robertus de Monte et Matth. Paris hoc anno. Nec aliter describitur a Leone in Tact. cap. 19. § 4. etc. Anna Comn. lib. 3. Alberto Aqu. lib. 9. cap. 23. lib. 10. cap. 14. Joanne VIII. PP. Epist. 45. 240. 251. Will. Tyrio lib. 20. cap. 14. Jacobo de Vitriaco lib. 1. cap. 99. Gaufredo Malaterra lib. 2. cap. 8. Walsinghamo ann. 1292. Henrico de Khinghton. lib. 3. cap. 14. Ethelwerth. lib. 3. cap. 3. lib. 4. cap. 4. Will. Neubrig. lib. 2. cap. 17. et aliis, qui varie nomen efferunt, Dromonos, Dromundos, Dromos, etc. vocitando. De iis etiam Philippus Mouskes in Hist. Franc. MS. :
Le Roman d'Amiles et d'Amy MS. :Esneques et Dromons fieres,Roges et busses et vissieres.
MS. :Enz grans Dromons et enz barges s'en entrent.
MS. :Que gez laissai en mer enz el Dromont.
Le Roman de Blanchardin MS. :Un Dromont fist loer, mult fu pleinier et grans.
Infra :Lors fait les charpentiers manderPour cele barge comencer,De trente piez fu le Dromont,Li mas en fu droit contremont,Une broche ot el front devant,E un autre emmi le chalant,La tierce fu faite derrierePour deffendre la gent darriere.
Scribit Philippus Pigafetta in Notis Italicis ad Leonis Tactica pag. 292. quæ in maris tractu a CPoli ad Thessalonicam navigia decurrunt, Dromognia appellari. Vide Ihrii Glossar. Suio-Goth. voce Dromunder. . et Jal. Antiq. Naval. tom. 1. pag. 230. sqq. et 430. sqq.En mer trovasmes un DromontA bretesches et à chasteax.
Drumon, Idem quod Dromon. Gregorius M. lib. 8. Epist. 37 :
Cognoscentes quale studium in præparandis Drumonibus gesseritis.Cyprianus in Vita S. Cæsarii Arelat. pag. 235 :
Sed cum ex utraque ripa Drumonem, qui hostium obsidione injectus fuerat, Gothi Dei nutu erigere non valerent, nocte sanctum virum in Palatium revocarunt.
Dromonarii, Dromonum remiges, de quibus supra.