« Druchte » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 196c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/DRUCHTE
DRUCHTE, Druthe, Virgo pacta, sponsata, quæ sponso fidem dedit, a Trewe,
Germano Fides : seu Drut, amicus. Lex Salica tit. 14. § 10 :
Si quis puellam, quæ Druchte ducitur ad maritum... mæchatus fuerit.Editio Heroldi :
Si quis puellam sponsatam, quæ Druthe ducitur ad maritum, etc.Germani sponsas Druyd vocant, unde nostri Bru sponsam filii appellant. Danis certe, auctore Pontano, Hustru est uxor, ab Hus, domus, et Tru, fidelis. Vide Drudes.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
◊ Voce Druthe non virginem sponsatam, sed paranymphum hic significari
recte monet Schilterus : quod Muratorius etiam præsensit. Clarissimorum scriptorum
interpretationem firmant tum vox ipsa, quæ, secundum originationem suam, fidelem, amicum,
dilectum, fidum designat, tum editio Eccardi, ubi legitur : Si quis puellam sponsatam, Druthe ducente ad maritum, etc.ac tandem vetus Glossa a Muratorio laudata, ubi :
Tructe, id est, per nuptiatores ;hoc enim belle convenit paranympho. Saxonibus Driht-guma. Paranymphus, apud Somnerum.