« »
 
[]« Drudaria » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 197a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/DRUDARIA
DRUDARIA. Præstationis species, quæ Dominorum vel judicum mulieribus exsolvebatur. Charta MS. Willelmi Montispessulani Domini ann. 1103 :
Pertinent etiam Vicariæ, omnes donationes, et omnia Consilia omnium honorum, et omnium pignorum totius Montispessulani, cum sextis denariis et omnibus placitis Montispessulani, excepta Drudaria uxoris Domini Montispessulani, et excepta Drudaria Poncii Raymundi. Sciendum est enim, quod uxor Domini Montispessulani habet Drudariam in placitis Montispessulani, solummodo quando totum placitum fuerit xv. solidorum, et quando fuerit ultra xv. solidorum.
Pactum nuptiale MS. Armanni de Omelaz et Sibyllæ de Obillone ann. 1129 :
Excepto usufructu feudi Guillelmi Montispessulani, et Drudaria Pontii Raimundi, et unius maris, quem usumfructum in tota vita mea retineo.
Charta Rogerii Vicecomitis Biter. ann. 1194. apud Catellum lib. 4. Rerum Occit. pag. 644 :
Habent de consuetudine homines Biterris, quod si vicecomes justitiam habuerit pro quolibet delicto de quolibet homine vel fæmina ipsius villæ, uxor ipsius Vicecomitis nullam debet habere Drudariam de ipso homine vel fæmina, nisi tantum de pecunia illa, quam Vicecomes jure habeat.
Servatur in Tabulario Palensi in Beneharnis Codex, hocce titulo :
De las compositions de las Drudes, [] dites femmes de caporans ann. 1378. ab lo senhor.
Deinde :
Recepte de las femmes deus caparans de sus scrits per la composition, feyte ab Mess. per que portassen los senhaus.
Mox :
12. florins paga lo prebende deu castet de saliées per composition de Marianne de Gusmicau de la Mote, et de Lugues de Casaux les femmes à Pau le 7. jor de Desembre.
Et sic de cæteris. Apud Dominicum lib. de Prærogativa alodior. in veteri Charta, Guiffredo Archiepiscopo Narbonensi defertur a Raimundo Comite Tolosano feudum quoddam per Drudariam, quod idem est, ait Dominicus, ac per amicitiam : Drudi enim dicuntur amici, quod in Drudes docemus. Certe Druerie id Gallis sonat. MS. :
Vos Druries s'il vos plait me donnés.
Chron. Bertrandi Guesclini MS. :
Et si vos pri trestous par bonne Druerie.
MS. :
Ma Druerie vous otrai sans fausser.
Vetus Poëta Bibliothecæ Coislinianæ :
Signe li fist de Druerie,
Et cil ne la refusa mie.
Italis Druderia est jocus amatorius. Vide Amicitia. Joan. Molinetus Valentinensis fol. 108 :
J'ay veu Roy de Honguerie
Faire preparement
De tres-haute Drurie
Tres-glorieusement.
Ubi Druerie, est Drudorum cœtus.