« Drungus » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 198a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/DRUNGUS
DRUNGUS, Globus militum. Vegetius lib. 3. cap. 16 :
Scire dux debet contra quos Drungos, hoc est, globos hostium, quos equites oporteat poni.Et cap. 19 :
Aut a vagantibus globis, quos vocant Drungos.Vopiscus in Aureliano :
Omnium gentium Drungos usque ad quinquagenos homines ante triumphum duxit.Isaacius Pontanus vocabuli etymon a Germanico Gedrung, et gedreng, quod idem sonat, accersit. Nec abludit Spelmannus, qui Anglo-Saxonibus vocem drungan, significare ait confertam multitudinem, seu Globum militum, uti apposite exposuit Vegetius ; unde Angli eadem notione Throng mutuati sunt. Leunclavius in Pand. Turc. num. 173. a Trunco seu baculo Drungum dictum putat, quod esset insigne potestatis Drungariorum. Certe a Latinis accepere Græci suum δροῦγγος. Glossæ Basil. :
Δροῦγγος, τὸ ἐϰ ταγμάτων, ἤτοι ἀνδρῶν τῶν λεγομένων ϰομήτων, συγϰείμενον πλῆθος.Codinus de Offic. cap. 5. § 95 :
Δροῦγγα, ποσότης τοσουτῶν τινῶν ἑρμηνεύεται.Leo in Tactic. cap. 3. § 3 :
Κατὰ δρούγγους, ϰαὶ ϰατὰ τούρμας.
◊ Sed alius est δροῦγγος apud
Epiphanium, seu potius δροῦγος. Nam Galatarum voce
μυϰτῆρα vel ῥώθονα
designat. Unde hæretici quidam dicti Τασϰοδροῦγοι, ὅπερ
ἑρμηνεύεται πασσαλορυγχίται, ut est apud Timotheum περί τῶν προσερχομένων τῇ ἁγίᾳ ἐϰϰλεσίᾳ. Vide Glossar. Rigaltii, Meursii,
Fabroti et mediæ Græcitatis col. 333.
Drungarius, Qui Drungo præest, præfectus Drungi vel turmæ. Χιλίαρχος, uti exponitur in Gl. Basil. seu ὁ μιᾶς μοίρας ἄρχων, apud Leonem in Tacticis cap. 3. § 9. cap.
4. § 6. 9. 42. 45. Vide Inscript. Grut. 1161. 2. et
Glossarium mediæ Græcitatis. supra Delongaris. Plures autem Drungarios recensent Scriptores Byzantini, quos inter
eminet.
Drungarius Classis, δρουγγάριος τοῦ στόλου, seu τοῦ πλωΐμου, de cujus officio multa Leo in Tactic. cap. 19. §
24. et Codin. de off. cap. 5. § 4.
Sub cujus manu navium erat omnis potestas, ut loquitur Luithprandus in Legatione. Illius etiam passim mentio fit apud Scriptores Byzantinos, Constantinum de Adm. Imp. cap. 29. 51. Annam Comn. l. 3. Nicetam Paphlagon. in Ignatio Patr. Manassem, Leonem Grammat. et alios ; qua quidem dignitate donatus fuerat Romanus Imp. antequam imperaret, qui Primus navium, et Navalis exercitus Princeps dicitur ab eodem Luithprando lib. 3. cap. 6. et 7. Atque hic ϰατ᾽ ἐξοχὴν Magnus drungarius dicitur in Novella Manuelis de Divers. caus. et apud Joann. Tzetz. Chil. 5. cui præ aliis suberat δεύτερος δρουγγάριος τοῦ στόλου, ut est apud Annam l. 12. Alexiad. pag. 369. Vide Codin. de Offic. cap. 5. § 95. Ipsa vero Drungarii dignitas δρουγγαράτος dicitur Anonymo Combefisiano in Leone Philosopho n. 27. Eumdem vide in Porphyrog. n. 12. in Romano Jun. n. 1. Simili modo δρουγγαράτος τῆς βίγλης, apud Theodorum Hermopolitem l. 7. tit. 12.
Drungarius Vigiliæ, seu Drungarius Imperialis vigiliæ, ut est in Hist. Miscella lib. 24. pag.
739. 772. i. e. Præfectus Excubitorum Vigilum :
δρουγγάριος τῆς βασιλιϰῆς βίγλας,Theophani pag. 416. cujus munus erat constituere excubias ex præcepto M. Domestici. Ita Codinus cap. 2. 4. 5. 16. etc. Illius meminit Constantinus in Basilio n. 44. Scylitzes, pag. 598. Phranzes lib. 2. cap. 18. etc. Idem qui Νυϰτέπαρχος in Chronico Alexandrino pag. 744.
Drungarius Cibiræotarum, apud Cedrenum in Leontio, et Nicephorum CP. in Breviar.
Drungarius
δωδεϰανήσου, qui Auctori Historiæ Miscellæ lib. 23. pag.
714. Drungarius duodecimæ insulæ perperam dicitur. Vide Glossar. Meursii, et
Myrespum sect. 1. cap. 443.