« »
 
[]« Ducas » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 200b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/DUCAS
DUCAS, seu Duccas, Græcis Byzantinis δούϰας, Latinis Dux. Rogerius Sclavoniæ Dux sub Manuele Imp. sic Chartam subscribit ann. 1180 :
Ego Rogerius Sclavone Dei et Imperiali gratia Dalmatiæ et Croatiæ Duccas manu mea subscripsi.
Inscriptio vero sic concipitur :
In Ducatu Dalmatiæ et Croatiæ existente D. Rogerio Sclavone Duce.
Conventiones Michaëlis Palæologi Imp. et Genuensium ann. 1261. in Historia nostra Gallo-Byzant. :
Quod si aliqua navis mercatorum Januensium fuerit in Imperio nostro, et tunc acciderit, quod stolus Pisanorum, vel Venetorum, vel aliorum, qui habent guerram cum Imperio nostro, et Capitaneus, seu Ducas, vel Castellanus loci, ubi jam dicta navis esset, requireret de hominibus navis prædictæ pro muniendo castrum, etc.
In versione Gallica MS. :
Et le Chapitain, Duc, ou Chastellein du lieu, etc.
Cretensis Insulæ apud Venetos Præfectus semper Ducas Cretæ appellatur in Chronico MS. Andreæ Danduli. Vide Meursium in Δούϰας.