« »
 
[]« 1 dugaria » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 213a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/DUGARIA1
1. DUGARIA, Fossa vel canalis, ut conjecto, a Doga, Fossa, Gall. Douve. Chronicon. Parmense ad annum 1291. apud Murator. tom. 9. col. 822 :
Dugaria quæ vadit ex transverso glareæ Communis, facta fuit occasione navilii Communis.
Et ad ann. 1308. col. 870 :
Dominus Saxolus de Saxolo Capitaneus generalis soldatorum captus fuit, in capite pontis in quadam Dugaria in vicinia S. Cæciliæ, in quam effugerat.
Vide Dugalia.
P. Carpentier, 1766.
◊ Idem quod supra Dugale. Stat. Palavic. lib. 2. cap. 69. pag. 127 :
Ordinatum [] est quod quælibet persona stans et habitans in castro Buxeti teneatur mondificatas, purgatas et nitidas tenere et manutere Dugarias existentes in castro Buxeti, tam magnas quam parvas.