« »
 
[]« Dunjo » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 214c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/DUNJO
DUNJO, Castellulum, minus propugnaculum, in duno seu colle ædificatum : unde nomen Donjon, in Consuetud. Burbonensi art. 286. Alii aliunde ducunt etymon, ut videre potes apud Menagium et in Dictionario universali Trivoltiano. Lambertus Ardensis pag. 148 :
Ardensem Dunjonem pontibus, portis, et necessariis communivit ædificiis.
Homagia Nobilium Bressensium ann. 1272. apud Guichenonum :
Confitetur tenere ab eodem Donjonem et fortalitiam de Curto fonte.
Vide Murator. Antiq. Ital. tom. 2. col. 500. MS. : []
Je ne voi ville, fermeté, ne Donjon.
MS :
Nes les garra Donjon ne rolleis.
Dungeo. Eadmerus lib. de S. Anselmi similitudinibus cap. 76 :
In villa vero Rex habet Castellum quoddam, supra Castellum autem unum Dungeonem, etc.
Dongio, in Charta Willelmi Episcopi Nivern. ann. 1157. apud Sammarthanos.
Dangio, Eadem notione Ordericus Vitalis lib. 11. pag. 834 :
Prædictus Comes et Helvisa Comitissa Dangionem Regis apud Ebroas funditus dejecerunt.
Lib. 12. pag. 878 :
Robertus de Candos munio regii Danjonis.
Pag. 851 :
Aliaque castra ei concessit, præter Dangiones, quos propriis excubitoribus assignavit.
Adde lib. 8. pag. 664. MS. :
Et li Dus fist son gonfanon
Porter et lever el Danjon.
Domgio, in Chronico Andegav. ann. 1025 :
Turrem miræ altitudinis super Domgionem ipsius castri erexit.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Dompjonus. Instrum. anni 1338. Hist. Dalphin. tom. 2. pag. 422. col. 1 :
In Dompjonis tamen ipsius Domini Clarimontis, quæ non tenentur a Domino Dalphino, non teneatur receptare ipsum Dom. Dalphinum nec gentes suas.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Donjo. Johan. Iperii Chronicon S. Bertini, inter Anecd. Marten. tom. 3. col. 564 :
Dictum est supra, quomodo Sifridus Dacus nobis Ghisnas abstulit, ibi Donjonem instituit, et se Ghisnarum Dominum nominavit.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Donjonnus Juiliaci, apud D. Brussel de Feudorum usu tom. 2. pag. 923. ex Regesto Campaniæ ann. 1256.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Donjonus, in Historia Dalphin. pag. 86. Edit. Paris. et apud Salvaingum de Feudorum usu pag. 16. et 45.
Domnio, in Chronico Mosomensi pag. 635 :
Milites ocius conscenso Domnione, domo scilicet principali et defensiva, etc.
Domniono, apud Beslium pag. 304. et in Instrum. tom. 2. novæ Gall. Chr. col. 172.