« 5 duodena » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 216a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/DUODENA5
5. DUODENA, Duodenaria, Oblatio duodecim denariorum et ultra, quam percipere
consueverant Curati primitivi in Ecclesiis et Capellis intra suæ parochiæ limites erectis.
Tabularium S. Clodoaldi Charta 8 :
Recepimus in numerata pecunia decem libras Parisienses..... pro jure oblationum et Duodenarum, quod exigebamus et dicebamus nos habere in parochia de Garchiis prædicta, quam quidem summam pecunie tenemur et promittimus implicare et ponere in utilitatem prædicti S. Clodoaldi.Ibidem Ch. 14 :
Dicit etiam talem esse consuetudinem, quod si oblatio in eadem Capella et in alia Ecclesia similiter sit xii. denariorum et amplius, totum esse Canonicorum, excepto uno denario, quod habet Sacerdos qui cantat Missam... Sed si minus offerretur in cappella xii. denar. totum esset Capicerii jure parochiæ suæ.Statutum ejusdem Capituli ann. 1255 :
Statutum etiam fuit dicta die inter eos quod pecunia ratione Duodenæ proveniens, quæ consuevit Quadragesimali tempore distribui, Dominica qua cantatur,Invocavit me, sit de cætero distribuenda. Ibidem Instrum. anni 1301 :
Jus ipsorum Canonicorum diminuit, non recipiendo oblationes, donando de eis et faciendo, quominus perveniretur ad numerum Duodene.