« »
 
[]« Duploma » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 218a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/DUPLOMA
DUPLOMA et Diploma. Gloss. Græc. Lat. : Διπλοῦν, Duplum : διπλωμα, Diploma. Caper de verbis dubiis : Dipluma, non Duploma, aut Duplomum. Sunt autem Duplomata, apud JC. Codicilli qui dantur cursu publico utentibus, qui et tractatoriæ, combinæ, et evectiones. Joannes Sarisberiensis in Euthetico in Polycraticon :
Accelera gressus, tanto Duplomate pergens
  Ad mare, quo morum littora nostra petunt.
Pro tanto alias cauto, et pro morum Morini. Adde eumdem Epist. 285. Petrus Blesensis Epist. 52 :
Dominus Rex in Gasconiam tendat, ego autem Duplomate utens eum sequor.
Idem Ep. 59 :
Ad vos in eadem tempestatis insania Duplomate utens remeavit.
Ita omnes MSS. non Diplomate, uti editiones præferunt. Utitur etiam hac voce Radulphus de Diceto ann. 1172. 1179. 1184. Vide leg. 137. D. de verb. signif.