![[]](img/image.png)
DYAGRIDIUM, Scammonia, Planta crescens in Asia, quæ excavata succum emittit quem vocant
Scammonium, Gall. Scammonée. Sallas Malaspinæ lib. 1. Rer. Sicul. :
Tritum adamantem cum pulvere Dyagridii in aqua clysteris immiscuit et illa ventrem spicticum intrinsecus irrigavit. Adamas enim violentissime fertur esse(f. ex se)nec sine ponderositatis fortitudine penetrando fortia : Dyagridium vero, quod alias dicitur Scamonea resolvit omne quod tangit.