« »
 
[]« E » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 221a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/E
E. littera numeralis, quæ 250. designat. Unde versus :
A quoque ducentos, et quinquaginta tenebit.
E. in superscriptione Cantilenæ, ut æqualiter sonetur, eloquitur
. Ita Notkerus Balbulus Opusc.
Quid singulæ literæ in superscriptione significent Cantilenæ
. Vide A.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
E pro A interdum ponitur, ut Condemnetus pro Condemnatus, in Privilegio ann. 696. apud Felibian. Hist. San-Dionys. pag. xvii. Ebonnatus pro Abonnatus. Insuper pro Ai, ut Esantia pro Aisantia. Passim pro Æ quia similis est pronuntiatio. Sæpe etiam pro I, ut Basileca, pro Basilica, Possedere pro Possidere, et apud Antiquos Amecus pro Amicus : etiamnum promiscue scribimus Eis et Iis, Deis, et Diis.
P. Carpentier, 1766.
E, Præpositio vel privativa, ut Enervis ; vel intensiva, ut Enarro, vel pro Extra, ut Educo. Glossar. vet. ex Cod. reg. 7613.