« Eberemurdrum » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 222a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/EBEREMURDRUM
EBEREMURDRUM, vel Aberemurdrum, Murdrum manifestum, seu apertum murdrum : a
Saxonico æbere, id est, probatum, vel manifestum ; et mord, murdrum, homicidium. Ejusmodi
autem habebatur crimen istud, ut de eo componere non liceret, seu data
pecunia ac emenda illud expiare ac redimere : et ut est in Legibus Canuti Regis cap. 60.
apud Bromptonum, Eberemurder inemendabile erat. cap. 61. in Anglosaxon. distincte æbere morð.
Leges Henrici I. cap. 12 :
Ex his placitis quædam emendantar centum solidis, quædam, wera, quædam wita, quædam non possunt emendari quæ sunt Husbreche, et Bernet, et Openthef, et Eberemorth, etc.