« Eda » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 229b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/EDA
EDA, Basterna, In Gloss.
Isidor. et apud Papiam : forte quasi edra, ex Gr. ἔδρα. Excerpta Pith. habent. Excedra. Gl. Schefferus lib. 11. 6. de Re vehiculari conjicit legendum
esse Seda, et id significare locum in quo consident, qui et Sedes. Grævius Cangii nostri conjecturam respuit atque suspicatur
scripsisse Glossarum auctorem, Esseda, Basternæ, ut significarit,
basternam fuisse genus essedi seu vehiculi. Suspicionem fulsit Glossis Fausti Romani,
ubi habetur :
Essedum, Basterna, Gallicum vehiculum.