![[]](img/image.png)
EDICTALIS Constitutio,
Lex, Præceptio,
sanctio, Edictum. Edictalis Dirxsenio, Quod vim constitutionis generalis habet. Conc.
Terracon. ann. 1291. apud Marten. tom. 7. Ampl. Collect. col. 292 :
![[]](img/image.png)
Hac Edictali constitutione sancimus, ut si quis Clericus famæ suæ prodigus, etc.Annal. Cæsenat. apud Murator. tom. 14. Script. Ital. col. 1166. ad ann. 1328 :
Hac Edictali lege, de nostrorum principum ac procerum consilio et assensu, sancimus, etc.
P. , 1766.
Edictalis epistola,
Eadem notione. Dipl. Ruperti Rom. reg. ann. 1401. apud Lam. in Delic. erudit. part. 3.
Hodoepor. Charit. pag. 856 : Concedimus et largimur cum omnibus eorum juribus... atque districtibus hac Edictali nostræ benignitatis epistola.