« Efficacia » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 232b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/EFFICACIA
EFFICACIA, Efficiendi vis, Gallis Efficace. Utuntur Ulpianus in leg. 33. de Usuris, (22, 1.) et in leg. 9.
Cod. Th. de Executor. (8, 8.) Adde lib. 1. tit. 15. const. 6. de
offic. Vicar.Plinius lib. 11. cap. 5. de apibus. Vetus
Inscriptio apud Grut. pag. 465. n. 5 :
Promoto xviro stlitibus judicandis oratori maximo. Decuriones et plebs Coloniæ Asculanorum propter humanitatem, abstinentiam, Efficaciam, etc.Hoc est, Virtutem strenui atque efficacis viri. Sed quia, inquit Faber in Thesauro, Efficacia a calore naturaque ignea est, et itaque facile abripi et transilire limites potest, et injustitiæ fieri affinis, cum aliquid magis urget, quam par est, et æqui patitur ratio, idcirco miratur Ambrosius, in fratre suo Satyro Efficaciam simul et Innocentiam fuisse, Oratione ejus funebri. Sane et apud Græcos δεινός, et strenuum seu efficacem et iniquum atque atrocem, sive amarum et asperum notat, ut Servius auctor est. Vide Acer in eodem Fabri Thesauro.Efficaciter dixit Seneca lib. de Brevitate vitæ cap. 6. Plinius lib. 28. cap. 11 :
Efficacius rogare. Plin. Jun. lib. 6. Epist. 6 :
Efficacissime coercere, rursus Plin. Major. cap. laudato, Efficacissime sanari, lib. 26. cap. 12. Efficaciter irruere, id est, cum impetu strenue, fortiter, in Breviario Histor. Pisanæ ad ann. 1264.