![[]](img/image.png)
EFFORCIARE, Distringere, Mulctare, cogere, Regiam Majestatem lib. 1. cap. 7. § 16 :
Si ipse tenens ad primum diem non venerit, ejus plegii in misericordia Do. Regis erunt, et super placito capitali ipsi plegii Efforciabuntur,Ubi Skenæus, distringentur, Sal be poinded et distrenziet. Aresta ann. 1259. 1. Reg. Parlam. fol. 15 :
Conquerebantur homines de Balagniaco, quod Petrus de Balagniaco armiger Efforciabat eos, et plura damna eis inferebat propter garennam suam, etc.Charta Adami Episcopi Meldensis ann. 1289. in Tabulario ejusdem Ecclesiæ fol. 83 :
Et si nobis Episcopo de dictis mobilibus in villis Decani et Capituli Efforcietur, nos Decanus el Capitulum dictam fortiam tenebimur amovere, etc.Charta Comitissæ Augi, apud Marten. tom. 1. Ampliss. Collect. col. 1142 :
Dominus rex me non Effortiabit de me maritando, nec heredes mei firmabimus, nec infortiabimus fortericias aliquas a puncto in quo sunt modo.
P. , 1766.
◊ Nostris Efforcier, pro
Effringere, vulgo Forcer. Charta ann. 1406. ex Bibl. reg. : Et vist que la serreure de ladite chappelle avoit esté Efforciée à Dagues. Efforcer,pro Ingravescere, apud Villehard. paragr. 19 :
Sa maladie(de Thibaut)crût et Efforça tant, que il fist sa devise et son lait, et départi son avoir.
Efforciamentum, seu Afforciamentum, Districtio vel inquisitio. Monasticum Anglic. tom. 1. pag. 280 :
Et idem Abbas veniet per aliquem liberum hominem attornatum suum, qualem præsentare voluerit ad Efforciamentum Curiæ tantum.Charta Edw. III. tom. 2. pag. 832 :
De tribus virgatis terræ... quietis de... sectis curiæ, et adventibus, et Afforciamentis.