« »
 
[]« Effractores » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 233c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/EFFRACTORES
EFFRACTORES, Qui januas effringunt, ædes per vim ingrediuntur, effractis januis. Gloss. Lat. Gr. : Effractores, Θυρεπανοίϰται. Effractarius, Θυρεπανοίϰτης.
Effracturæ latronum,
apud Paulum lib. 5. Responsor. Effractor et fur, de dæmone, in Passione S. Afræ apud Velserum. Pseudo-Marcellus de Conflictu S. Petri et Simonis Magi :
Ego enim cum ejus essem discipulus, malignum, et infanticidam, et maleficum illum, et Effractorem cognoscerem, deserui eum, etc.
Lex Burgund. tit. 29 § 3 :
Effractores omnes, qui aut domos aut scrinia expoliant.
Tit. 89 :
Effractores domuum
. Occurrit apud [] JC. Vetus Consuet. Turon. tit. ult. :
Crocheteurs, aussi larrons, qui ont fait bris, doivent estre pendus et estranglez.
Exfractor, Eadem notione, Acta S. Quirini Mart. n. 9 :
Horum autem (qui in carcere detinebantur) quidam Exfractores sunt, alii adulteri et malefici, ae diversorum criminum rei.