« »
 
[]« Efricum » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 234c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/EFRICUM
EFRICUM, Idem quod Italis Ripa, quibus, ex Acad. Cruscanis, e ogni tagliamento di terreno, Incisio agri, fossæ species, qua agri separantur, et distinguntur. Consuet. Neapolit. Mss. :
Si duorum terræ sunt confines, quarum una est eminentiori loco, alia inferiori, sive in loco depresso,... nisi ostendatur sive distinguatur una terra ab alia per terminos finales, vel per instrumenta publica, per quos dicatur et declaratur esse ejus, qui inferiorem terram, sive terram, quæ est in loco depresso, habet, ut quod servatur in ripa, idem in eo, quod secundum vulgarem usum loquendi Neapolis Efricum dicitur, haberis (f. habebit), terram inferiorem, sive in loco depresso, potest prope ripam sive Efricum cum bobus junctis arare terram suam, et in tantum quantum potest, cum ipsis bobus junctis arando terram suam, poterit appropinquare ad ripam et Efricum.