« »
 
[]« 2 ejectus » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 236c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/EJECTUS2
2. EJECTUS, Ejectum, Jactura, quod vulgo Jet nostris dicitur : cum scilicet ingruente tempestate merces e navi in mare projiciuntur, navis ipsius et vectorum servandorum causa, ut est apud Nilum lib. 2. Epist. 246. Liber Ramesiensis Ch. 95 :
Reginsted cum libertate adjacente, et omni maris Ejectu, quod Wrec dicitur, Ecclesiæ Ramesiensi largitus est.
Hoc est, cum omnibus mercibus in littus ejectis post naufragium. Edw. Confessor, et ibidem in Charta Willelmi 1 :
Confirmo atque concedo Reginstedæ cum omnibus ad se pertinentibus, et cum omni maris Ejectu, quod Wrec appellamus. Jactura maris,
dicitur in alia Charta ejusdem Willelmi in Ch. 176 :
Sciatis me concessisse..... Tol et Theam, et latrocinium, et Jacturam maris apud Ringstede et Brancastre.
Charta [] Henrici Regis Angl. ann. 1226 :
Et si de navi taliter periclitata aliquis homo vivus evaserit, et ad terram venerit, omnia bona et catalla in navi ista contenta remaneant, et sint eorum, quorum prius fuerant, et eis non depereant nomine Ejecti.
Mox :
Si vero infra prædictum terminum nullus venerit ad exigenda catalla sua, tunc nostra sint et hæredum nostrorum nomine Ejecti, vel alterius, qui libertatem habet Ejectum habendi.
Ita exarata habetur hæc vox in hac Charta, descripta apud Cleyracum de Consuet. maris pag. 102. At in Regesto Burdegalensis Constabulariæ Cameræ Comput. Paris. fol. 195. pro Ejecto, Wreccum scribitur. Vide Leges maris Oleronenses art. 8. Contractus Marit. art. 23. 32. 33. præterea Legem Rhod. de Jactu, et infra Varechum.