![[]](img/image.png)
ELEPHANTICUS, Qui Elephancia laborat, apud Julium Firmicum lib. 8. cap. 28. Elephantiaca contagio, ejusdem libri cap. 19. Vocem Elephanticus
notione morali usurpans Lactantius lib. 4. Divin. Institut. cap. 26. habet :
Leprosi enim vere atque Elephantici debent haberi, quos vel infinitæ cupiditates ad scelera, vel insatiabiles voluptates ad flagitia compellunt, et dedecorum maculis inustos, labe afficiunt sempiterna.