« Elitigare » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 248a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ELITIGARE
ELITIGARE, in Notis Tyronis pag. 198.
et in Veteribus Formulis apud Bignonium pag. 367. 369. 393. edit. 1. Formul. Sirmond. 40. 42. Bignon. 12.in Legibus Ludovici
II. Imp. apud Muratorium tom. 1. part. 2. pag. 161. col. 1. est extra omnem litem et controversiam ponere, ita ut qui Elitigato
ordine possidet, pleno jure et absque ullius reclamatione possidere dicatur. Quæ
quidem vox postmodum depravata et immutata : quippe pro Elitigare,
Elidicare, et pro Elitigatus, Elidegatus et Elidiatus, Elidictus, occurrunt non semel. Charta Caroli M. pro Monasterio S.
Dionysii :
Sed sicut ipsum mercatum cum omnibus teloneis legaliter evindicaverunt, et actores ipsius Monasterii..... ipsum teloneum ad integrum Elidicaverunt, ita..... firmum atque concessum omni tempore habeant.Alia Pipini Majoris domus pro eodem Monasterio :
Ut sicut constat, quod ipsas res per legem et justitiam in Palatio nostro evindicaverunt, vel reciperunt,... habeant evindicatas, atque Elidegatas.Charta Theodorici Regis Fr. pro eod. Monast. :
Ad integrum omnia et ex omnibus, inspecta eorum instrumenta, omni tempore habeant vindegata, atque Elediata.Placitum Chlodovæi III. Regis, apud virum doctissimum Joan. Mabill. tom. 4. Actor. SS. Ordin. S. Bened. pag. 619 :
Ita ut præsentaliter ipso locello prædictus Chrotcharius ad partes ipsius Ingrammo omni tempore habuit evendecatum atque Elidictum.Placitum aliud pag. seq. :
Habeant evindecatum atque Ajudicatum.Placitum Caroli C. ann. 22. in Tabul. S. Dionysii Ch. 38 :
Ut memoratum Deodato monachum una cum Antreneo Majorem partibus S. Dionysi talem notitiam recipere jussimus, per quem supradictis servis ad ipsum servitium inantea teneant atque Elidicant, et sit inter eos postmodum ex hac re soluta et definita atque inconvulsa causa. Elidigutus,in alio Placito Chilperici ibid. pag. 622. Formula vetus apud Bignon. cap. 7 :
Propterea jubemus... ut ipsam terram ipse Abbas habeat, atque Elidiata sit postmodum ex hac re, omnique tempore subita causatio.Formulæ Lindenbrogianæ for. 52 :
Quieto ordine vel Elidiato valeas possidere.Form. 30 :
Sine ullius judicis consignatione pars monasterio nostro, Elidiato ordine præsentaliter revocare facias dominium.Form. 167 :
Habeat evendicatum vel Elidiatum.Adde Præceptum evindicatorium Caroli M. in Chron. Laurishamensi pag. 59. ex his emendanda, ni fallor, Charta Hispanica æræ 1016. apud Antonium in Chronico Ord. S. Benedicti tom. 5 :
Et si aliquis homo venerit, qui contra eos voce judicio suscitaverit, aut aliqua calumnia petierit, nullus firmet super eos ; sed illos dent duodecim homines, et Delindent se de quocumque judicio illis petierint.Ubi videtur legendum Elidicent.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Eligidicare.
Præceptum Carolomanni Regis pro Monasterio Prumiensi, tom. 1. Ampliss. Collect. col. 33 :
Jubemus, ut ab hac die ipsa silva de jam dictis partibus nostris, una vena de ipsa fontana, habere debeant evindicata atque Eligidicata tam nostris quam futuris temporibus.
Delitigari, Judicari, extra litem
poni. Decreta Colomani Regis Hungariæ :
Ducis ministri, qui in mega judicis sunt... ante Comitem et judicem, minores vero, ante judicem Delitigentur.