« 1 elogium » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 249a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ELOGIUM1
1. ELOGIUM, Vox in malam
partem interdum sumpta, maxime pro brevi annotatione criminis, uti observatum ab Henrico
Valesio ad lib. 14. Ammiani pag. 15.
Infami satis Elogio notare, in Actis Synodi Flaviniac. ann. 894. apud Mabill. tom. 3. Annal. Bened. pag. 294. Testamentum S. Remigii apud Miræum tom. 1. pag. 5. col. 2 :
Elogium segregationis a corpore Christi ab omnibus ei porrigatur.Sigefridus Episcopus Moguntinus Epist. 1.
Quia audistis Elogio simoniacæ hæreseos eum esse notabilem. Gozechinus Scholasticus :
Dicis, quid mihi et Leogio, quod olim insolenter deserens, turpi notarim Elogio ?Mox :
Dic ergo nunquid Elogium intuli legiæ ?Infra :
Non Elogii notam, sed honoris coronam.Arnulphus Lexov. Episc. in Epistola ad Alexandrum Papam, apud Acher. Spicil. tom. 2. pag. 497 :
Sublatoque pristinæ servitutis Elogio, Ecclesia Dei lætabunda procedat, etc.Ita eadem vox usurpata legitur de exhæredatione, in leg. 4. Cod. Th. de Legit. hæred. (5, 1.) Vide Burmann. ad Petron. cap. 53. et Forcellin. Statuta Avenion. rubrica 59. de Testamentis art. 1 :
Sæpe contingit multos decedere intestatos, quod non facile reperiri possint septem testes, quibus sua Elogia fideliter et secreto committant ;hoc est, rationes cur ita testamentum disponant, hunc v. g. exhæredent filium : qua notione Tullius in Cluentiana :
Unum est etiam quod maxime me conturbat ; quod Elogium recitasti de testamento Cn. Egnatii patris, hominis honestissimi, se exhæredasse filium, quod is ob Oppiniaci damnationem pecuniam accepisset.Sic et Quintilianus lib. 7. cap. 4 :
Si exhæredatum a se filium pater testatus fuerit Elogio, propterea quod is meretricem amaverit.Fulgentius de Prisco Sermone :
Elogium est hæreditas in malo. Cornelius Tacitus libro Facetiarum : Cæsi itaque morum Elogio in filiis relicto.Sub Elogio præconis fustibus cæsus, apud Spartianum in Severo. Papias :
Elogia, Laudes... Carmina vel criminalia mala... Ordo criminum, Titulus cujuslibet rei... Proverbium... Ignominia, Textus gestorum malorum, Responsum divinum.Similia habent Johannes de Janua et Isidorus in Glossis : ad has Grævium consulito.