« 2 elongatio » (par P. , 1766), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 249c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ELONGATIO2
2. ELONGATIO, Literæ
principis, quibus dat inducias solvendi debita, nostris Lettres de
respit vel d'estat. Constit. Jacobi I. reg. Aragon. ann. 1251 :
Concedimus... quod numquam de cetero elongabimus aliquem vel aliquos debitores vel fidejussores vestros ab aliquibus, quæ vobis vel aliquibus vestrum debent vel debebunt, de quibus a nobis semel sunt vel fuerint elongati, volentes et concedentes vobis, quod si forte causa ignorantiæ vel alio quoquo modo aliquem vel aliquos debitores vel fidejussores vestros secundo vel pluries elongaverimus ab illis debitis, de quibus a nobis semel fuerint elongati, quod secundas Elongationes, vel plures, si pluries fuerint, non teneamini aliquatenus observare : immo non obstantibus dictis Elongationibus, secundo vel pluries factis, possitis ipsos debitores et fidejussores vestros compellere et pignorare ad solvendum debita, quæ vobis debent vel debuerint aliquo modo.Vide Elongare 1. Ehloigne, pro Délay, dilatio, in Assis. Jeros. cap. 35 :
Convient au plaidoier ses fuites et ses eschampées et ses Ehloignes faire.