« »
 
EMANCIPATIO 1, EMANCIPATIO 2, EMANCIPATIO 3, EMANCIPATIO 4, EMANCIPATIO 5.
[]« 1 emancipatio » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 250b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/EMANCIPATIO1
1. EMANCIPATIO, Cujus apud nostros ea erat formula, quæ habetur in Regesto Feodor. Burgundiæ 2. part. fol. 211 :
Nos Hugo, Dux Burgundiæ, not. fac. præsentes litteras inspecturis, quod in nostra præsentia specialiter constitutus propter hoc Robertus Miles filius noster petiit [] Emancipari a nobis, seu liberari a patria potestate. Nos vero videntes et attendentes ipsius Roberti consensum et voluntatem circa Emancipationem habendam et dandam a nobis, mutuo consensu interveniente ex parte nostra et ex parte dicti Roberti ipsam præsentem Emancipationem acceptantem legitime Emancipamus a sacris, seu a patria potestate. In cujus testimonium præsenti Emancipationi ad requisitionem dicti Roberti sigillum nostrum duximus apponendum. Dat. die Sabbathi post Festum B. Lucæ Evangelistæ, ann. D. 1272.
In Historia Dalphinali tom. 2. pag. 84. legimus, Humbertum Delphinum anno 1297. Ind. xi. tertio Nonas Febr. coram Guillelmo de Ruino Officiali Curiæ Gratianopoli constitutum, Hugonem filium emancipasse eum
capiendo per manum, dando eidem Hugoni et concedendo liberam auctoritatem, et etiam potestatem standi in judicio ; mutuum accipiendi, testamentum, codicillos, seu ultimam voluntatem faciendi, et cujuslibet contractus inhiendi, et generaliter omnia alia faciendi, quæ quilibet paterfamilias, et sui juris constitutus, facere potest vel debet, etc
. Exstant aliæ emancipationis formulæ in tom. 8. Spicilegii Acheriani pag. 263. et apud Rollandinum in Summa Notariæ cap. 7. Rub. 5.
P. Carpentier, 1766.
Formulam emancipationis recentiorem subjicio ex Tabul. S. Vict. Massil. ann. 1400 :
Antonius Masarati, filius Jacobi, in præsentia judicis alterius curiarum Massiliæ, præsente ibidem patre suo, flexis genibus rogavit instanter et requisivit humiliter et devote dictum Jacobum patrem suum, ut placeret eum emancipare et a sua potestate liberare. Qui quidem Jacobus, audita requisitione prædicta dicti Antonii filii sui, ipsum continuo Emancipavit, et a sacris suis et a sua propria potestate dimisit, relaxavit ipsum Antonium filium suum, juris et patremfamilias fecit, accipiens eum per manum dextram, coram ipso judice et me notario ac testibus, liberavit ipsum a manu sua atque a sua propria potestate, dans, concedens, etc.
Adde Formulas MSS. ex Cod. reg. 7657. fol. 2. r°. Vide Grimm. Antiq. Juris German. pag. 462. et Mittermaier. Princ. Jur. German. § 372.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Cum autem hujuscemodi emancipationes solummodo fieri solerent, petentibus filiis, si præ minori ætate hanc postulare non posset puer emancipandus, tum consensus Regis requirebatur juxta Legem Jubemus 5. Cod. de Emancip. lib. 8. tit. 49. quod observatum legimus in emancipatione Ludovici septennis filii natu majoris Caroli Comitis Valesii ann. 1325. Ejus emancipationis formulam a Carolo IV. Franc. Rege datam exhibent Acherius Spicil. tom. 8. pag. 266. et de Lauriere in suo Juris Gallici Glossario. Videsis etiam Consuetud. Pictav. art. 311. et Britan. art. 526.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Sed non una hæc erat emancipationis causa vel ratio. Fiebat etiam per liberorum conjugium, et domicilium a paterna domo separatum : quod etiamnum statuitur in Consuet. Pictav. art. 312. Engolism. art. 120. Britan. art. 527. Santon. art. 2. Rupell. art. 2. Juxta quasdam alias Consuetud. ad emancipationem satis est, ut liberi, videntibus ac scientibus parentibus, proprium habeant domicilium. Vide Consuetud. Catalaun. art. 7. et Rhem. art. 7. quod ad solos pertinet ignobiles, non ad nobiles masculos juxta Consuetud. Pict. art. 113. Puellas quod spectat, sive nobiles sint, sive plebeiæ, parentum jure [] matrimonio eximuntur fiuntque maritorum. Pictav. art. 314.
P. Carpentier, 1766.
Ea erat apud Normannos emancipationis lex, ut filius, saltem per annum a die, quo sui juris factus fuerat, computandum, in domo paterna manere non posset. Lit. remiss. ann. 1384. in Reg. 124. Chartoph. reg. ch. 316 :
Regnaut de Reux émancipé et mis hors d'avecques son pere, si comme l'en a accoustumé à faire au pays de Normandie,... vint devers sondit pere pour avoir de l'argent à soy monter et armer, et ne se loga pas en l'ostel de sondit pere, pour cause de l'émancipation dessusdite, qui est tele, que puis que un homme a émancipé son filz et mis hors d'avecques soy, il ne le doit recueillier ne logier jusques à ce que an et jour soit passé.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Emancipabantur etiam qui ad vigesimum ætatis annum pervenerant. Rhem. art. 6. 8. Catalaun. art. 7. 8. et Sedan. 5. 7. et in quibusdam provinciis liberi omnes mortua matre : quod hodieque statuunt Consuetudines Montarg. cap. 7. art. 3. Vitriac. art. 100. 143. Castri-Novi art. 134. Carnot. art. 103. Durocass. art. 93. Hæc post de Lauriere in Glossario jam laudato.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Neque abs re futurum est, opinor, si cum eod. Cl. Scriptore observemus, non eam quidem fuisse veterum Francorum in filios potestatem, ut eos possent interimere, sed tamen penes patrem fuisse filios vendere, si necessitas compellebat ; legimus enim Capitul. lib. 6. cap. 4. ex Exod. cap. 21. vers. 7. et 8. :
Si quis vendiderit filiam suam in famulam, non egredietur sicut ancillæ exire consueverunt. Si placuit domino suo cui vendita est, dimittat eam liberam, et ad alium populum non licet eam vendere.
Vide Edictum Pistense cap. 34. tit. Codicis, de patribus qui filios distraxerunt, (4, 43.) et Formulam Andegav. 48. de Sanguinolento.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Non solum autem pater apud antecessores nostros, verum etiam mater vendendorum filiorum jure gaudebat, si fidem habemus Auctori Vitæ S. Juniani tom. 2. Bibl. MS. Labbei pag. 573 :
Cumque puer velociter jussa explesset, renuntiavit patri dicens : Mulier paupercula est, cui et panis defecit, nec unde emat habet. Quo audito jussit eam in conspectu suo adstare, hilari vultu et paterno affectu interrogans, cur tanto ejulatu fleret, et clamoribus eum inquietaret. At illa respondit : Vere Dei famule et Sacerdos, scias me fame periclitari ; panis deest, emptio nulla, fames quotidie invalescit, et ecce prægnans morior : quamobrem tuam adivi clementiam, ut si me de periculo famis eripueris, sim tibi perpetuo ancilla, et filius quem utero gesto servus sempiternus, quem cum enutriero tuis manibus et jugiter servire instituam. Tantum adjuva me ne peream.
Vide Consuetud. Vitriac. art. 100. et 148.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Verum prisca Francorum barbarie, imperantibus tertiæ stirpis Regibus, sensim mitigata, tam leniter tamque indulgenter filii a parentibus habiti sunt, ut Accursius, qui circa annum 1200. florebat, dicat ad tit. Institut. de patria potestate (1, 9.) :
Aliæ vero gentes quædam ut servos tenent filios, ut Sclavi, aliæ ut prorsus Absolutos, ut Francigenæ, etc.
Hinc colligunt quidam, nullum tunc temporis in Francia jus fuisse patrum in filios ; at conjecturam explodunt tum Consuet. Vitriac. art. 100. Rhem. art. 6. et 7. Montarg. cap. 7. art. 2. Borbon. art. 168. Pictav. art. 316. Catalaun. art. 7. Sedan. art. 5. Carnot. art. 103. Castri-Novi[] art. 133. Bituric. tit. 1. art. 3. Britan. art. 498. quæ paternum jus agnoscunt omnes, tum etiam nostri veteres Practici. Auctor magni Franciæ Consuetudinarii, qui scribebat anno circiter 1368. ait lib. 2. cap. 40. pag. 263. desinente :
Par la Coutume notoire de la Prevôté et Vicomté de Paris, laez ou don qui n'est point causé, laissé ou donné à aucun enfant étant en la puissance du pere, est propre acquest au pere et mere, en la garde de qui il est, voire encore s'il y a cause, et ladite cesse.
Adde pag. 264. 265. et des Mares Decis. 248. Idem patrium jus plane confirmant Emancipatoriæ litteræ tum jam memoratæ, cum aliæ plures in Historiis familiarum illustrium relatæ. Vide Hist. Castellionis ad Matronam pag. 180. Probat. et Perardum in Burgundicis pag. 521.
P. Carpentier, 1766.
Paternæ potestatis haud modica depravatio aliquando invaluit, cum scilicet patres filios, necdum etiam natos, clero vel monachatui manciparent. Vide infra in Oblati 1.
[]« 2 emancipatio » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 251b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/EMANCIPATIO2
2. EMANCIPATIO, in Monasteriis dicitur, cum monachus ad aliquam dignitatem promovetur, et eo ipso ab obedientia Superioris eximitur. S. Bernardus Epist. 87 :
Promotio Abbatis, Emancipatio filii est.
Idem Epist. 252 :
Quasi... Emancipatio filii ad Capitulum, et non potius ad solum spectet Abbatem.
Rad. de Diceto ann. 1179 :
Rogerus a Collegio sanctæ Trinitatis ad supradicti loci curam in Abbatem assumptus ab Alexandro PP. 5. Kal. Febr. Tusculani benedictionem, et in signum Emancipationis indultæ mitram, annulum, chirothecas accepit.
Chronicon Mauriniacense lib. 3. de Macario Cluniaciensi Monacho electo in Abbatem Mauriniacensem :
Prælibatos itaque Monachos Cluniacum mittimus, et ut ab Abbate loci illius Macarium a jugo obedientiæ absolvi et Emancipari postulent, intimamus.
Infra :
Asserens. se nunquam ei benedictionis consuetudinem impensurum, nisi plenius a jugo obedientiæ cognosceret absolutum.
Emancipatoriæ Literæ, quæ ab Abbate in eum finem Monacho electo dantur, in eodem Chronico Mauriniacensi :
Literas Emancipatorias postulanti (Archiepiscopo Senonensi) ostendunt, etc.
Ex quibus conficitur ad hoc, ut Monachus in Abbatem alterius Monasterii electus benedicatur, necesse fuisse, ut emanciparetur a suo Abbate, tametsi ipsa promotione emanciparetur ; quod præterea docent sequentia, descripta ex Polyptycho Monasterii S. Remigii Remensis :
Anno ab Incarnatione 1097. postquam de Galliis Urbanus PP. Romam redierat, misit litteras Manassi Remensi Episcopo, non priori simoniaco deposito, sed successori M. catholico, pro Roberto Abbate S. Remigii, qui Monachus fuerat S. Martini majoris Monasterii, in quem diœcesani Episcopi Remensis Ecclesiæ præjudicium fecerant, dicentes, eum de judicio et justitia Abbatis sui pendere, et ejus obedientiæ et disciplinæ subesse debere, et de eo in Capitulo suo, sicut de Monacho suo tractare, quod his verbis cassavit Romana Ecclesia, et Romanæ Sedis Apostolicus : Urbanus Episcopus servus servorum Dei, venerabili Fratri M. Remensi Archiepiscopo salutem et Apostolicam benedictionem. Abbatis S. Remigii causa in præsentia nostra et Confratrum nostrorum Episcoporum et Cardinalium diligentiori discussa est inquisitione et ad hunc tandem finem perducta, judicium Episcoporum prolatum super eum cum hac ratione reprobatum noveris, quia [] postquam filius a patre Emancipatus est, sub curam et dominationem patris redire districtione legum non cogitur, nisi sponte ipse rogaverit. Promotionem enim Abbatis Emancipationem accipimus, et ideo sub potestatem Abbatis redire non debere judicamus.
Exstat formula alia ejusmodi emancipationis apud Jacob. Petitum post Pœnitentiale Theodori pag. 143. Vide Petrum Blesens. Epist. 90. et S. Anselmum Cantuariensem lib. 2. Epist. 42. 52. lib. 3. Epist. 32. 139. Quinetiam si Abbas ipse ad majorem dignitatem v. g. Episcopalem proveheretur, totius Conventus consensus requirebatur, ut ex S. Anselmi lib. 3. Epist. 6. 7. 8. colligitur. Vide Vitam Aldrici Episcopi Cenoman. num. 54. 55.
L. Henschel, 1840–1850.
Emancipatio canonicorum dicebatur actus quo a Scholastici potestate juniores canonici emancipati, in capitulum et chorum solemni more deducebantur. Vide Statuta Ecclesiæ Binguensis ap. Würdtwein. Subsid. Diplom. tom. 1. pag. 175. sqq. et Mindensis tom. 10. pag. 141. ubi hæc :
Dum Canonicus... emancipari desiderat... de mane hora capituli per scholasticum vel ejus vices tenentem decano et capitulo presentabitur, et inquiratur de litteraturæ sufficientia, de idoneitate personæ et habilitate ejus ad Emancipationis actum legitime subeundum et de aliis circumstantiis opportunis ; ex tunc per decanam in loco claustrali ad hoc ut moris est debite locabitur seu reponetur, ibidem die ac nocte continuis usque ad horam capituli diei immediate subsequentis permansurus nec a claustro interim recessurus ; qui tunc eadem hora primo prostratus emancipabitur sive a primis scolis eripietur per decanum, et eodem contextu et hora deferetur eidem juramentum et jurabit statuta, etc... Sed quia alia consuetudo de servitio per canonicos sic emancipatos tempore eman cipationis dudum observata, videlicet quod talis canonicus expensas graves et inutiles circa effrenatam multitudinem hospitum quos ad prandium tamquam convivas invitare consueverat, propter quod multis debitorum oneribus gravabatur, etc... quam consuetudinem reputamus abrogare... duximus statuendum quod ad armarium ecclesiæ 5. marcas... ad fabricam ecclesiæ totidem et ad structuras et reparaciones et emendas edificiorum claustri 2. marcas provisoribus ad hujus officia deputatis ante ereptionem ipsius canonici de carcere in parata pecunia expedire et solvere teneatur, etc.
Vide Scholasticus.
[]« 3 emancipatio » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 251c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/EMANCIPATIO3
3. EMANCIPATIO etiam dicitur de Ordinibus religiosis, qui ab Ordinariorum jurisdictione exempti, Sedi Apostolicæ nullo medio subjiciuntur, apud Joan. Sarisberiensem lib. 7. Policrat. cap. 19. ubi in ejusmodi emancipatos gravius invehitur.
Emancipatio Monasterii, Exemptio a jurisdictione Ordinarii. Vita B. Heldemari Eremitæ cap. 5 :
Paschalem Papam super Emancipatione sui cœmiterii sollicitat, et quod petit impetrat.
Vide Barthol. Fizen. in Hist. Leodiensi pag. 365. § 16.
[]« 4 emancipatio » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 251c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/EMANCIPATIO4
4. EMANCIPATIO, Disvestitio, traditio. Charta Wiboldi veteris Corbeiæ Abbatis ann. 1152. in Monumentis Paderbornensib. pag. 105 :
Cujus possessionis emptæ a prædicto venerabili Episcopo legitimam per hæc scripta Emancipationem facientes, etc.
Ita usurpant Acta S. Forannani Abbatis Walciodorensis ann. 15.
[]« 5 emancipatio » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 251c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/EMANCIPATIO5
5. EMANCIPATIO, f. pro Mancipatio, [] Addictio. Stat. crimin. Saonæ cap. 37. pag. 78 :
Si quis eorum contra inhabitionem (inhibitionem) præsentem præsumpserit quandocunque postea ad civitatem Saonæ vel districtum (redire) et capi poterit seu haberi per magistratum prædictum, teneatur ipse magistratus ipsum talem iterum expellere, eum etiam puniendo usque ad Emancipationem triremnium (sic) per tres annos.