« 1 oblati » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 009a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/OBLATI1
1. OBLATI, dicti infantes ac pueruli, qui a parentibus Monasteriis in Monachos attondendi offerebantur, divinoque cultui consecrabantur, ita ut ætatem adultiorem consecutis non liceret discedere : quod si facerent, pro apostatis haberentur. Id ex Regula sancti Benedicti cap. 59. profluxit, tametsi istius liberorum Deo dicandorum ritus ac moris primus auctor haberi non debeat, de quo ita præ cæteris sanctus Hieronymus Epist. 7 :
Offerre nec ne filiam potestatis tuæ fuit ; quanquam alia sit tua conditio, quæ prius eam vovisti, quam conciperes ; ut autem Oblatam non negligas, ad periculum tuum pertinet.Adde Epist. 12. initio. Salvianus lib. 3. ad Eccles. Cath. :
Si qui a parentibus filii offeruntur Deo, omnibus filiis postponuntur Oblati : indigni judicantur hæreditate, qui digni fuerunt consecratione.Et Avitus Viennensis lib. 6. poem. v. 24 :
Et vers. 76 :Et quia principium jam sancti fœderis esses,Tu simul offerris Christo, qui protinus ipsisAccipit in cunis lactentia membra dicatis.
Oblatos etiam deinceps in ipsis cunis infantes testatur Anonymus in Homilia in Dominic. octavam post Pentecosten :Orta quarta quidem, sacro sed munere prima,Dulcis nata mihi, cælo quam carne fidequeBis genui, Christoque rudem de ventre dicavi.
Sunt multi in sancta Ecclesia qui ab ipsis infantiæ suæ cunabulis mancipantur Dei servitio, et omni tempore vitæ suæ immaculate Deo servire student, sive in Monastico ordine, sive Canonico.Herimannus de Restauratione S. Martini Tornacensis cap. 62 :
Quantus ibi omnium luctus præ dulcedine fuit, cum vidissent quartum filium Radulfum adhuc lactentem cum cunabulo allatum, et de cunis a patre abstractum sursum levatum, Deoque commendatum.Et infra :
Minimumque cum cuna super altare ponit, non sine lacrymis multorum circumstantium.
P. , 1766.
◊ Imo necdum natos clero aut monachatui aliquando a parentibus fuisse destinatos, inter cætera docet Testam. Rob. II. ducis Burg. ann. 1297. inter Probat. tom. 2. Hist. Burg. pag. 92 : Après je vuil que LooysQuæ rursum repetuntur in Codic. 3. ejusd. Rob. ann. 1304. ibid. pag. 122. col. 2 :(3e. fils de Robert)soit clers, et haura le chateaul de Gyé,... à la vie doudit Looys tant seulement, et les tiendra en fié dou duc de Bourgoingne. Après, li enfans, de quoi ma chere femme Agnès duchesse de Bourgoingne est grosse, se il est fils, sera clers, et haura ce que li duc li voudra doner raisonablement.
Nous volons que il soit clercs, et que il hait pour sa portion mil livrées de terre à Tournois... Et se ce est femele, nous volons qu'ele soit en religion ; et adonc ele aura 300. livres de rente à sa vie.Sed parentum voluntati neutiquam parere legibus liberi astringebantur, ut ex sequentibus ibidem patet :
Et se ensint estoit qu'ele ne fust en religion, nous volons qu'ele hait pour sa leiaul portion, six mile livres Tournois pour li marier.
◊ In disquirenda hujusce Oblationum moris ac ritus origine non una est virorum eruditorum sententia. Hanc enim supremæ parentum in filios potestati adscribit Suares, scribens solam patris voluntatem sufficere ut filii Monaterio obstringantur, non exquisito eorum consensu, quam voti iis vice esse contendit. Alii id a Veteri Testamento profluxisse volunt, in quo Samuel adhuc triennis templo oblatus a matre legitur, 1. Regum cap. 24. Gregorius Nazianzenus Carm. de Vita sua, enarrans, ut statim atque in lucem editus est a parentibus Deo oblatus fuerit :
Vide eumdem Orat. 1. pag. 52. et Vitam MS. S. Gaugerici Episcopi Cameracens. lib. 1. cap. 2. Et Samuelis quidem exemplum descriptum legitur in ejusmodi oblationis Charta Sanctii Ramirez Regis Aragonum apud Yepez tom. 7. Chron. Ord. S. Benedicti, et Martinezium in Hist. Pinnatensi lib. 3. cap. 22 :Ὡζ δ᾽ ῆϰον, εὐθὺς γίνομαι ἀλλότριος,Ἀλλοτρίωσιν τὴν ϰαλὴν τῷ γάρ Θεῷ,Παρίστομ᾽ ὡς ἀμνός τις ἢ μόσχος φίλος,Θῦμ᾽ εὐγενές τε ϰαὶ λόγῳ τιμώμενον,Ὀϰνῶ γάρ εἰπεῖν ὡς Σαμουήλ τις νέος, etc.
Vos igitur confratres mei de sancto Pontio, miseremini amantissimo filio meo Ranimero, quem dono et offero Deo, et prædicto Cœnobio, ea videlicet devotione et fide, qua obtulit Abraham filium suum, et Anna Samuel filium suum Sacerdoti Heli in conspectu Dei, quatenus in templo Dei semper deserviat, atque ejus exemplo et vita ac doctrina provocatus, nec non precibus prædicti filii mei, ac vestris adjutus, valeam pervenire ad virentis Paradisi gaudia.Aliam oblationis formulam habet sub ann. 1144. eodem tom. idem Yepez.
◊ Sic porro Regula S. Benedicti :
Si quis forte de nobilibus offert filium suum Deo in Monasterio, si puer minori ætate est, parentes ejus faciant petitionem, quam supra diximus. Et cum oblatione ipsam petitionem et manum pueri involvant in palla altaris, et sic eum offerant. De rebus autem suis aut in præsenti petitione promittant sub jurejurando, quia nunquam per se, nunquam per suffectam personam nec quolibet modo ei aliquando aliquid dent aut tribuant occasionem habendi : vel certe si hoc facere noluerint, et aliquid offerre volunt in eleemosynam Monasterio pro mercede sua, faciant ex rebus quas dare volunt Monasterio, donationem, reservato sibi, si ita voluerint, usufructuario. Atque ita omnia obstruantur, ut nulla suspicio remaneat puero, per quam deceptus perire possit, quod absit, quod didicimus. Similiter autem et pauperes faciant. Qui vero ex toto nihil habent, simpliciter petitionem faciant, et cum oblatione offerant filium suum coram testibus.
◊ Hactenus S. Benedictus, ubi multa veniunt observanda ; ac primo quidem ritus involvendi manum pueri in palla altaris, seu
qua altare coopertum est, et cujus pars anterius pendet, ut habent Lanfrancus in Statutis cap. 18. et Boerius ad Reg. S. Benedicti cap. 59. At Paulus Diaconus,
non in palla altaris sacrata, sed in illa tobalia, in qua portatur calix, quando debet ad sacrificium offerri, quæ dicitur esse altaris, eo quod altari servitur in ea. Bernardus Casinensis hæc verba de
Palla sacrata quæ semper est in altariintelligenda contendit, itaque observari ait. Sed rationem istius ritus non tradunt, opinor, interpretes, quæ non alia videtur quam quod puer divino se servitio mancipat, dum manum palla altaris involvit. Scribit Artemidorus lib. 1. Onirocrit. cap. 56. oportere
τὸν ἔφηϐον ἐν τῇ χλαμύδι ϰαὶ τὴν δεξίαν ἐσειλημένην ἔχειν, διὰ τὸ ἀργὴν μὴ εἶναι, ϰαὶ πρὸς ἔργα ϰαὶ πρὸς λόγους, τὴν χεῖρα. Addit Lanfrancus,
puerum, facta sibi prius corona, manibus portare hostiam et calicem cum vino post Evangelium Sacerdoti qui Missam celebrat, tum vero a parentibus offerri, eaque oblatione a Sacerdote suscepta, parentes manus pueri in volvere in palla, qua altare coopertum est, et cujus pars anterius pendet, deinde ab Abbate suscipi. Rem explicatius scribit Udalricus lib. 3. Consuetudin. Cluniac. cap. 8. Postquam enim petitionem parentis, vel ejus Vicarii descripsit, hæc subdit :
Accipit ipse puer cum offertorio patenam et calicem, hostia imposita, et vino infuso, et ita Vicarius ille involvit manum pueri cum palla altaris, ut tam ipsum puerum, quam ejus sacrificium offerat a sacerdote recipiendum. Postea induitur cuculla, et de cætero benedictio ejus differtur usque ad legitimam ætatem, id est, si non amplius, vel usque ad quindecim annos ætatis.
◊ Ex dicta præterea Regula S. Benedicti, puer oblatus omni parentum successionis spe privatur, ne ad sæculum redeat, et revera exhæredari jubetur : quod diserte docent verba parentis in oblatione apud Richardum Monachum Eremi S. Mariæ in Helvetia :
Promitto per Viventem in sæcula, quia nunquam do illi hæreditatem suam, aut aliquid quicquam : sed exhæredo illum ab omni mea hæreditate, ut exhæres sit in perpetuum, ita ut per nullum ingenium possit quærere hæreditatem meam.
◊ Licebat tamen parentibus Monasterio aliquid in eleemosynam pro mercede sua, id est, in spem divinæ remunerationis offerre : quod fere semper factum docent formulæ ejusmodi oblationum mox describendæ.
◊ Denique ex laudato capite colligitur, pueros, istius parentum oblationis vi, ita Monasterio fuisse alligatos, ut ab eo recedere, et ad sæculum reverti neutiquam iis licitum fuerit. Quod etiam statutum legitur a Gregorio III. PP. Epist. 4. ad S. Bonifacium Moguntin. in excerptis Egberti Archiepisc. Eborac. cap. 93. in Concilio Toletano IV. can. 48. Triburiensi can. 6. et Wormaciensi ann. 868. can. 22. 23. ubi hæc habentur :
Monachum aut paterna devotio, aut propria professio facit : quicquid horum fuerit, alligatum tenebit.Adde Legem Wisigoth. lib. 3. tit. 5. § 3. et Lanfrancum Epist. 32. qui idem de Sanctimonialibus oblatis statuit : ut et Concilium Matisconense I. can. 12 :
De puellis vero quæ se Deo voverint, et præclaræ decore ætatis ad terrenas nuptias transierint, id custodiendum esse decrevimus, ut si qua puella voluntarie, aut parentibus suis rogantibus religionem professa, vel benedictionem fuerit consecuta, et postea ad conjugium aut illecebras sæculi, quod potius stuprum est quam conjugium judicandum, transgredi præsumpserit, usque ad exitum cum ipso qui se hujusmodi consortio miscuerit, communione privetur.In Synodo Tullensi ad Saponarias cap. 8 :
Mota est quæstio de Attone Virdunensium Episcopo, quod oblatione regulari, unde petitio ibidem est præsentata, in Monasterio S. Germani Autisiodorensium adsteterit,Baluz. extiterit,
et contra regulas Ecclesiasticas inde discedens... ad ordinem Episcopalem pervenerit, etc. Aliud exemplum de Oblato Monasterium relinquente refert Petrus Damian. lib. 1. Epist. 9. pag. 29.
◊ Vim tamen hanc a parentibus liberis illatam improbant plerique, atque in iis (ut omittam Novellam Majoriani Imp. de Sanctimonialibus) Gaudentius Episcop. Brixiensis tract. 8 :
Imperare quidem perpetuam continentiam non possuntAtque id forte causæ fuit, cur in Concilio Aquisgranensi can. 36. cautum fuerit, ut pueri oblationem a parentibus factam tempore intelligibili, id est, cum ad discretionis ætatem pervenissent, confirmarent. Quo spectant ista ex libro Chirographorum Absiæ fol. 58 :(parentes filiis)quia res esse noscitur voluntatis. Sed voluntatem tunc in melius nutrire possunt, et debitores sunt ut moneant, ut hortentur, ut foveant, ut pignora sua Deo magis gestiant obligare, quam sæculo, ut de propinquis seminis sui, vel in Cleri ordine dignos altari divino ministros exhibeant, vel in sanctarum numero feminarum puellas castimoniæ dicatas enutriant, ut Ecclesiam Dei talibus nutrimentis ornantes, beatitudinem debitam consequantur.
Item præfatus Richardus obtulit supradictos suos filios, scilicet Joannem et Goffridum super altare S. Mariæ Absiæ secundum instituta et usus monachorum, præsente Rainerio et fratribus, et concessit omnia supradicta, an jam supradicti filii perseverarent, an resipiscerent, an viverent, an morerentur.Scripsit porro Rabanus Maurus
ad Ludovicum Imperatorem librum unum contra eos qui oblationem secundum regulam S. Augustini destruere volebant, cujus meminit Rudolphus Presbyter in ejus vita. Exstat ille MS. in Cœnobio Mellicensi et Sangermanensi. Vide Capitulare 2. ann. 811. cap. 10. Oblationes ejusmodi tutantur ac defendere conantur Regulæ Benedictinæ interpretes, atque in iis Menardus et Haeftenus.
P. , 1766.
◊ A severiori disciplina in sequiori ætate non nihil discessum est ; ipsis quippe pueris, cum ad discretionis ætatem pervenerant, parentum oblationem confirmare aut refutare liberum erat. Chartul. Celsinian. ch. 857 : Hanc donationem vel gripitionem facioMirac. S. Germ. Autiss. tom. 7. Jul. pag. 264. col. 1 :(Bernardus de Turre)in tali convenientia, ut accipiant unum ex filiis meis, faciantque imbuere eum litteris sacris, et teneant eum foris monasterium, usquequo, adolescentia transmissa, habitum monachilem ipse per se requirat. Si autem ad tempus statutum requirere noluerit, provocabunt eum ad hoc ipsum seniores hujus loci : quod si eos audire noluerit, facient hoc ipsud michi audire, matrique et fratribus ; si autem et me et matrem et fratres senioresque hujus loci contempserit audire, remanebit terra et substantia eis a me largita senioribus pro nutrimento ejus : ipse autem libera potietur voluntate.
Esopo vocabulum cuidam puerulo fuit, qui cum vix quinque annorum infantiam contigisset, sancto ordini a parentibus mancipatus, etc.Vita ejusdem metr. ibid. pag. 254. col. 2 :
Cujus moris recentiora longe vestigia deprehenduntur in Lit. remiss. ann. 1382. ex Reg. 122. Chartoph. reg. ch. 101 :..... Septennem ferme puellumSancti servitiis me transscripsere parentesEt sensus inopem, et cautæ rationis inermem.
Robinet de Villefort, moine et religieux de l'église saint Mard de Soissons, ...... fu receuz et vestuz en l'aage de onze ans ou environ moine d'icelle église ; et pour estudier audit lieu de Soissons a depuis demouré illec en la maison de son pere par l'espace de sept ans et plus, et aprez est alez par juenesse à Avignon et ailleurs, où il a esté vacabond par l'espace de quatre ans, etc.
◊ Non defuere etiam qui omnino improbarunt, imo simoniæ damnarunt, eam exactionem quam faciebant Monachi pro susceptione puerorum in Monasteriis, quam vetant præ cæteris Capitulare 2. ann. 789. cap. 15. et Capitul. Francofordiense ann. 794. cap. 14. Sed hanc validis satis argumentis tutari conatus est Sibertus Prior S. Pantaleonis Coloniensis in Epist. ad Rodulphum Abbatem Trudonensem, edita tom. 2. Analector. Joan. Mabillonii.
◊ Formulas vero ejusmodi oblationum complures habet tabularium Abb. Belliloci in Lemovic. ch. 77 :
Cum legaliter sancitum antiquitusque teneatur, et cautum, cum oblationibus Domino parentes suos tradere filios in templo Domini Domino feliciter servituros, procul dubio et de nostris filiis faciendum nobis salubriter præbetur exemplum : æquum etenim est judicium Creatori nostro de nobis reddere fructus. Idcirco Nos nomine Gauffredus et uxor mea Foscusa hunc filium nostrum nomine Pertonem cum oblatione in manu atque petitione altaris palla omnia involuta ad nomen Sanctorum, quorum hic reliquiæ continentur, et in præsentia Frodonii Abbatis, et omnis congregationis, tradimus coram testibus regulariter permansurum, ita ut ab hac die non jam liceat ei collum de sub jugo regulæ excutere : et ut nostra traditio inconvulsa permaneat, promittimus sub jurejurando coram Deo et Angelis ejus, quia nunquam per nos, vel quolibet modo per rerum nostrarum facultates, egrediendi ei aliquando de monasterio tribuamus occasiones. Et ut hæc nostra traditio inconvulsa permaneat, manu nostra eam firmavimus, et testibus tradimus roborandum. Cedimus autem cum ipso filio nostro terram quam Galfridus tenet, totum et ad integrum dimitto Deo et B. Petro hoc quod habeo, vel visus habere, hoc est vicaria, etc. S. Goffredi et Fulcassæ matris suæ. S. Archambaldi Prensaco. S. Geraldi Cantaminum. Facta est carta ista in mense Januario, regnante Philippo Rege.Similes oblationum formulas proferunt idem Tabularium ch. 88. 101. 173. Smaragdus, Lucas Acherius ad Epist. 32. Lanfranci, Stephanus Baluzius in nova Collect. Formul. cap. 31. et Jac. Petitus post Pœnitentiale Theodori pag. 502. 503. et 504. Mabillonius tom. 3. Analect. pag. 469. quibus aliam addere placet ex Tabular. Prioratus de Domina in Delphinatu ch. 96 :
Ego Oddo de Auriatge offero Deo omnipotenti et beatissimis Apostolis ejus Petro et Paulo in manu Domini Hugonis Prioris de Domina filium meum nomine Petrum, ut suscipiat habitum sancti Benedicti, ad salutem et remedium animæ ejusdem, et animæ meæ, uxorisque meæ, ipsius filii matris, nec non et aliorum filiorum meorum omniumque propinquorum meorum, tam vivorum quam defunctorum. Pro hoc autem quod supradictum est, dono in eleemosyna Domino Deo et prædictis Apostolis ad Monasterium de Domina, ubi Domnus Hugo præesse videtur, omnia quæcunque Boso Presbyter habebat de me in Ecclesia S. Mariæ, videlicet primitias, decimas, et omnia alia beneficia quæ pertinent ad ipsam Ecclesiam. Ultra hoc etiam dono cymiterium quod dicitur vetus, etc. Laudatores vero et testes fuerunt fratres mei, etc. Accepi autem pro ista guirpitione a præfato Hugone Priore unam mulam et 130. solidos, et unum bliasdum de fustanio.Exstat porro Testament. Guillelmi Sibyllæ filii Dom. Montispessulani apud Gariellum in Episcopis Magalonensibus pag. 151. quo Monasterio Grandis silvæ
relinquit pro Monacho filium suum Raimundum, et pro eo mille solidos Melgorienses. Adde pag. 191.
◊ Regulæ Benedictinæ interpretes plerique idem juris tutoribus quod patribus adscribunt ; adeo ut iis licuerit pupillos suos offerre : quod sane vix crediderim, nisi id parentum testamento cautum esset : quomodo exstat in eodem Tabulario Bellilocensi ch. 91. alia oblationis formula fratris a fratribus factæ ex præscripto patris in testamento, iisdem pæne verbis quibus illa quæ Philippo regnante facta est :
Idcirco nos Gauffredus et Benedictus hunc fratrem nostrum nomine Potronem cum oblatione in manu atque petitione, altaris palla omnia involuta ad nomen Sanctorum quorum reliquiæ continentur, et Frodoini Abbatis et omni Congregationi tradimus coram testibus regulariter permansurum, ita ut, etc. .... Cedimus autem cum ipso fratre nostro mansum de Rozairet, etc. S. Geraldi patris sui, qui in vita sua hoc fieri præcepit. S. Gaufredi fratris sui. S. Bernardi fratris sui.Sane in Capitulari Caroli M. ad Salz ann. 804. cap. 6.
Ei qui filiam suam, aut neptam, aut parentem offerre voluerit, licentia conceditur. Habetur insuper exemplum oblationis nepotis in Tabulario Celsiniacensi :
Per hoc autem recipiant infantulum nepotem meum nomine Petrum, ut alant et nutriant, et literis eum erudiant, et cum tempus fuerit, eum in monasterio recipiant monachum.Neque tantum filii a parentibus, aut pupilli a tutoribus, sed etiam pueri quivis, qui ultro monachicam vitam inibant, ab uno e Monachis offerebantur. Bernardus Monac. in Consuetud. Cluniacens. MSS. cap. 29 :
Puer qui cum Laicali vel Clericali habitu venerit, hunc Camerarius in vestiarium ducit, eodem modo vestiendum, quo quilibet novitius vestitur, præter quod ei non stamineum, sed pro stamineo camisia linea datur. Cum visum fuerit D. Abbati capellum de frocco ejus jubet auferri, et cucullam ei dandam benedicat : Jubet etiam uni fratrum ut puerum offerat in vice parentum ejus. Qui petitionem, quam facturus est scriptam habens, confirmans eam signo propriæ manus, et postea eam legit in aperto, et mittit in manum D. Abbatis. Est autem hujusmodi : Ego frater ill. offerro Deo et sanctis Apostolis ejus hunc puerum nomine ill. in vice parentum ejus cum oblatione in manu, atque petitione, altaris palla manu ejus involuta, etc. Accipit ipse puer cum offertorio patenam et calicem hostia imposita, et ita Vicarius ille involvit manum pueri cum palla altaris, ut tam ipsum puerum, quam ejus sacrificium offerat, a Sacerdote recipiendum. Postea induitur cuculla, et de cætero benedictio ejus differtur usque ad legitimam ætatem, id si non amplius, usque ad 15. annos ætatis.Eadem habet Udalricus lib. 3. cap. 8. ex quo postrema verba supra descripsimus. De Oblatis agunt præterea Capitul. Caroli M. datum ad Salz cap. 6. Addit. Capitul. cap. 26. 37. 45. Vita S. Amati Abbat. Habendensis cap. 2. Ordo Roman. ubi de consecratione sacræ Virginis, Regula Magistri cap. 91. Leo Ost. lib. 1. cap. 14. 24. 49. lib. 2. cap. 8. Ordericus Vital. lib. 3. pag. 479. lib. 5. pag. 548. Sugerius lib. de Administrat. sua extremo, Lanfrancus Epist. 32. etc. Adde Gariellum in Episcop. Magalon. pag. 120. Haeftenum, lib. 4. Disquis. Monast. tract. 1. disq. 1. et seqq. Gussanvillam ad Epist. 54. Petri Blesensis, Carolum Cointium in Annalib. Franc. Ecclesiast. ann. 544. num. 74. Mabillonium tom. 3. Analect. pag. 473. Vide Nutriti.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
◊ Neque vero tantum apud Monachos Benedictinos puerorum oblationes in usu erant, sed etiam in Ecclesiis Canonicorum Regularium. Hujus rei formulam exhibet Mabillonius tom. 3. Analect. pag. 472. his expressam verbis : In Redemptoris mundi nomine pateat cunctis hanc scripturam audientibus vel legentibus, me Bernardum Geraldi et uxorem meam, nomine Guillelmam, Domino Deo sanctisque martyribus Justo et Pastori, in manus domini Ricardi Narbon. Archiep. nostrum filium nomine Geraldum, ad Canonicum regularem faciendum, cum omnibus nostris decimis atque ecclesiasticis in Canonica ad possidendum jure perenni dedisse.Trimulos vel quadrimulos admittit Petrus de Honestis lib. 1. Regulæ Clericorum cap. 9.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
◊ Imo etiam ad Canonicos sæculares hic ritus derivatus est aliquando, ut in Turonica S. Martini Ecclesia collegiata : cujus rei exempla se legisse ait Mabillon. tom. 3. Analect. laudato pag. 476. Unum sane notandum profertur tom. 1. Anecd. Marten. col. 68. in Donatione Gulfradi hujus Ecclesiæ Diaconi, ubi hæc ipse narrat de sua oblatione : Trado atque confirmo omnipotenti Deo necnon S. Martino Confessori suo egregio, ad sepulcrum scilicet ejusdem, ubi parentes mei me obtulerunt, novo ordine traditionis per capillos capitis mei, illic arma relinquens et comam, ut ibidem cunctis diebus, quibus adviverem, Deo sedulum exhiberem officium.
Offerri ad Clericatum. Ado Viennensis in Chron. de Carolo Calvo :
Hic ex Regina Ermentrude quatuor filios suscepit,..... ex his Deo in clericali habitu duos obtulit, Carlomannum et Lotharium.Guillelmus de Podio Laurentii in Præfat. ad Chronicon :
Milites enim raro suos liberos clericatui offerebant : sed ad Ecclesias, quarum tunc ipsi decimas percipiebant, hominum suorum filios præsentabant.Ludovicus VIII. Rex Francor. in Testamento statuit, ut
quintus ejus filius sit clericus, et omnes alii qui post eum nascentur. Vide Clericus.